Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

169.

Mars nudus stat aduersus, palliolo tantum tectus hu-
meros tenuissimo, dextro pede thoracem calcans, manu
altera hastam habens, altera in tabellas aeneas in-
cumbit. in quibus duo sunt signa. M. et [?] . Ante
se positum cominus intuetur Trophaeum, e galea,
et thorace aeneo. in radice cuius duo defixa adpa-
rent sceptra. Inscriptionis aliud nihil est. Argenteum
hunc nummum mihi commonstrauit Norimbergae
D. Bilibaldus Incuria.

   
In una parte.

309. Marcellinus occurrit, laeuo obtutu, aperto capite. Ad
huius ceruicem trifemur, quo Syciliae tria promonto-
ria indicantur, ipsaque Trinacria significatur, ad-
positum est. Inscriptio. MARCELLINVS.

   
In altera.

Templum est Martis Vltores tetrapilon, trophaeis multis,
hastisque hostilibus, per fastigij trianguli extremitates
dispositis ornatum. Quo uoti reus Imp. ptextatus,
obuelatus capite, ferculum, ab hoste reportata puta
spolia opima, infert. Inscriptio. MARCELLVS COS.
QVINQ. Nummum hunc argenteum demonstrabat
nobis Romae D. Antonius Augustinus.

   
In una parte.

310. Cephalicon uidetur laureatum, uirile, laeua facie:
Sub mento. III. ad collum. PANSA.

   
In altera.

Victoriam offendo, sinistrorsum currentem, una flagellum
attollens instigandis equis quadrijugis, laeua tenens lora.
infra. C. VIBIVS. C. F. Argenteum hunc nummum me
uidisse memini Romae apud D. Antonium Aug.num.


In una.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer