Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

164.

pentangulus sarmentatus. Circumscriptio. M. METEL-
LVS Q.F. Nummum hunc argenteum memini me
uidisse Romae apud D. Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

293. Hercules iunior, leoninam gerens pellem capite, effigiatur.
Addei synciput est. S.C.

   
In altera.

Coronae laureae quatuor, medium globum obsepiunt. in
inferiori parte palmula, et spica triticea, Inscriptio
nulla. Nummum hunc argenteum inihi Romae
commonstrauit D. Achilles Maphaeus.

   
In una parte.

294. Concordia laureata, obuelataque caput, laeuo obtutu, de-
pingitur. Inscriptio. CONCORDIA. PAVLVS LEPIDVS.

   
In altera.

Puteal inuenio, sertis undique obuinctum suaueolentibus.
Cuius in utroque latere Lyra est. Inscriptio. PVTEAL.
SCRI..... Nummum hunc argenteum memini
me uidisse apud D. Achillem Maphaeum Romae.

   
In una parte.

295. Diana depingitur, capillo leuiter conuoluto, laeuo ob-
tutu. ad cuius ceruicem est arcus. Inscriptio nulla.

   
In altera.

Trulla et accensa fax inspiciantur. Inscriptio. M. PLAE-
TONI. CEST. EX. S.C. Nummum hunc argenteum
memini me uidisse apud D. Ant. Augustinum Romae.

   
In una parte.

296. Concordia dea uidetur, obuelata caput, laureata, laeuo
obtutu. ad ceruicem. S.C.


In altera.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer