Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

162.

   
In altera.

Corona triumphalis impressa: in qua media cornucopie
est erectum, ac transuersum fulmen. Inscriptio nulla
adparet. Nummum eum argenteum memini me
uidisse Romae apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

287. Victoria stat erecta, una manu tenens caduceum, laeua
rotam. Inscriptio. P. CRASSVS IVN. LEG. PROPR.

   
In altera.

Terminus cernitur [?] [?] [?] [?] [?] [?] [?] , tunica obuelatus, ca-
pitulum Chorinthiacum capitis loco habens, in cuius
summitate est globus, dextra manu deorsiom demissa
pileum tenens. Inscriptio. Q. METEL. PIVS SCIPIO IMP.
F.A. Nummum hunc argenteum memini me uidisse
Romae apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

288. Concordia dea conspicitur tutulata, obuelataque, ac tunicata,
laeuo obtutu. Inscriptio. CONCORDIAE. PAVLVS LEPIDVS.

   
In altera.

Trophaeum insigne ex barbaricis captum spolijs Lepidus
ipse armatus thorace ac paludamento, galeatusque, sti-
patus Tribuno pari armatura spectabili, conficit: id
agens potissimum, ut coram captiuo dolorem exacerbet,
qui subterstat cum liberis, miserabilis huius hystoriae,
quae de se fit, spectator. Inscriptio nulla. Eum
nummum argenteum mihi commonstrauit Romae
D. Antonius Augustinus.

   
In una parte.

289. Cephalicon uirile conspicitur, laureatum, barbatum,
sine inscriptione.


In altera.

H. iiij.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer