Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

155.

266. Sellae curules inter se adunatae ita, ut una uideantur,
duorum aedilium locus. a dextris lituum habent, a
sinistris lauream. supra legitur. SVLLA COS. infra.
in basi. Q.POMPEI. RVF.

   
In altera.

Sellarum Curulium auro clauatarum eadem cernitur
coniunctio. A dextris sagitta, ex aduersa parte lauri
ramulus cernitur. Supra. Q.POMPEI. Q. F. RVFVS.
in basi. COS. Argenteum hunc nummum mihi Romae
spectandum dedit D. Antonius Augustinus.

   
In una parte.

267. Ceres depingitur, laeua facie, spicis tribus triticeis coro-
nata. cuius ad ceruicem monetarius spicam triticeam
incudit, ob os *herbam..... Inscriptio supra
infraque. IIIVIR. BROCHI.

   
In altera.

Sellae sunt Curules geminae: cum totidem adfixis hinc-
inde fascibus et securibus. Supersoriptio. L. FVRL.
CN.F. Nummum hunc argenteum domi meae habeo.

   
In una parte.

268. Concordiae deae effigies, uelata capite, ore sinistro. In-
scriptio. CONCORDIA. FONTEIVS CAPITO IIIVIR.

   
In altera.

Adoficium insigne, amplumque delineatur, multis for-
nicum, columnarumque ordinibus alte assurgens, com-
moditati publicae instauratum. Eius ab latere obli-
quus est intuitus. Inscriptio. T.DIDI.IMP.VIL.PVB.
Argentei huius nummi copiam mihi fecit D. Antonius
Augustinus Romae.


In una.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer