Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

153.

Bacchus pampinea corona coronatus, tunica breuiori,
chlamydeque uestitus, tygrim suam blanditijs mulcet,
porrecta dextra, altera thyrsum habet. Inscriptio.
C. MAMIL. LIME ATN. Nummum hunc argenteum
me uidisse recordor apud D. Achillem Maphaeum Romae.

   
In una parte.

260. Moneta Dea tutulata, laeuo obtutu cernitur, tunicata.
Inscriptio. MONETA.

   
In altera.

Mars nudus, sinistrorsum graditur, subsilitque. inter
pedes dei est globus, dextra hastam gerit. Inscriptio.
PLAETOR L. F. Q. Nummum eum argenteum uidi
Romae inter antiquitates D. Antonij Augustini.

   
In una parte.

261. Corona laurea impressa est. In ea media Roma ui-
detur galeam cristatam, alatamque induta. a ceruice
uidetur signum. X.

   
In altera.

Quadriga alta Victor Victoriaque ad laeuam inuehuntur.
Victoria lauream glorioso imponit militi. tenet ille
trophaeum manu laeua. Sub utero. CN.CN.F.infra.
ROMA. Nummum hunc argenteum memini me
uidisse Romae apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

262. Roma uidetur galeata, laeuo obtutu, tunicata. absque lris.

   
In altera.

Biga in alta Dea Victoria ad laeuam uiam citissime deuolat,
una manu lauream porgens coronam, laeua tenens palmam.
infra. CN. LENTVL. Nummum eum argenteum Romae
sum conspicatus apud D. Antonium Augustinum.


In una.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer