Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

152.

mars seminudus, strophiolo duntaxat renibus prae-
cinctus, galea armatus ac hasta, dextrorsum pergit,
laeua portans insigne trophaeum. Ante deum est al-
bogalerus, retro spica triticea. Inscriptio. L.VALERI
FLACCI. Nummum hunc argenteum me memini
uidesse Romae apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

257. *Vesta dea occurrit, obuelata caput, lauam ad partem
deflexis oculis: ad eius ceruicem legitur. HISPAN.

   
In altera.

Signa sunt et legionis, et insignioris magistratus.
Aquila signum, et fasces cum securi. Horum medius
Imp. Sabinus togatus, sublata alte dextra, ac si
apud milites quid obtestaretur, aut oraret, constitutus
est. Inscriptio.. ABIN. A. Nummum eum ar-
genteum memini me in manibus habuisse Romae
apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

258. Apollo uidetur laureatus, laeua facie, capillo promi-
nulo. ad cuius ceruicem est cythara.

   
In altera.

Diana stat aduersa, tunicata, patagiata, utrisque
manibus accensas tenens faces. Inscriptio. P. CLO-
DIVS. A. F. Nummus hic argenteus mihi uisus
est Romae apud D. Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

259. mercurius petasatus, penula indutus. laeua facie,
cuius e collo ea duceus exit.

   
In altera.



Bacchus.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer