146.
cuius os est spica triticea. Subter collum est aratrum.
Inscriptio. Q. METELL. SCIPIO IMP.
In altera.
Hercules adolescens secure, dextra subter axillam
abdita, cubito laeuo clauae suae innititur: in quam
et leonis exuutae sunt iniectae. Inscriptio. LEG.
F.C.... Nummum hunc argenteum domi seruo.
In una parte.
238. Roma galeata cernitur, laeua facie. Supra cuius
frontem est malleus. Subter mentum asteriscus.
In altera.
Mars victoria nauali superbus, seminudus, paluda-
mento ex humero late uentilante tectus, pede dex-
tro thoracem calcat, dextra hastam habet, brachio
laeuo clypeum. Trophaeum praeterea ante se constitu-
tum intentius oculo designat acuto: quod ex hoste
recepit. Post deum est nauis rostrum. Inscriptio.
C. MA. Nummum hunc argenteum sum Romae
conspicatus apud D. Achillem Maphaeum.
In una parte.
239. Faunus deus, hirto capillo uidetur, aure asiniria,
barba impexa, laeuo obtutu. ad cuius ceruicem
Syrinc est insculpta. infra collum. PANSA.
In altera.
Juppiter irradiatus,*seminudus sedet in sella ebur-
nea, una manu patinam tenens auream, altera
summam hastam. Inscriptio. IOVLS AXVR.C.
VIBIVS. C. F. P. N. Nummum hunc argenteum sum
conspicatus Romae apud D. Antonium Augustinum.
G.iiij.