Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

145.

   
In altera.

Biga super alta sinistrorsum inuehitur Victoria, una
tenens manu lora equorum, altera palmam. Sub
equorum utero gladiator cum leone congreditur.
Inde argumentum fit mihi Circensem repraesentari
ludum. Supra. ROMA. infra. CN. DOM. Nummum
hunc argenteum menimi me uidisse Romae apud D.
Antonium Augustinum.

   
In una parte.

235. Cephalicam iconem uideo muliebrem, laureatam, tutu-
latamque, laeuo ore, aureo torque ornatam. a ceruice
legitur. ΡΑΣΤΙ.

   
In altera.

Quadriga dextram ad uiam celerrime currit Victoria
triumphatrix, una manu coronam lauream alte
commonstrans, altera palmae ramum. infra. C.
CONSID. M. Nummum hunc argenteum memini
me uidisse Romae apud D. Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

236. Restio effigiatur laeuo obtutu, rugosa facie, aperto capite.
ad feruicem legitur. RESTIO.

   
In altera.

Hercules iunior, nudus ad laeuam uiam it, una at-
tollens parazonium manu, altera trophaeum gerens.
Inscriptio. C. ANTIVS C. F. Nummum eum argenteum
uidi Romae apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

237. Aphrica depingitur elephantinam gerens capite
pellem, ore sinistro, capillo in collum prominulo. Ob


cuius


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer