Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

81.

Figure
Type: drawing

    L. Aelius. Aurelius. Commodus Antoninus ex M. Antonino philoso. & Faustina parentibus natus: oĩbus certe incõmodus, pridie cal'. Septẽb. patre patruoq́; coß. quem diẽ natalẽ Caligula habuisse fertur, quare ijsdem penè moribus. Pueritiã pater optimis instituit praeceptoribus sed nihil profuerũt, ad ea enim pronus, quae minime ad principis animũ ꝑtinẽt ut fingere calices, saltare, cantare, scurrã & gladiatorẽ se exhibere, XII. annorũ natus crudelitatis futurae in diciũ praebuit balneatorẽ in fornacem cõijci mãdans, potauit in lucẽ, tabernis indulsit, cum trecentis concubinis trecẽtisq́; puberibus exoletis per conuiuia & balneas debachatus est. Lucillã sororẽ occidit, reliquas stuprauit, omni parte corporis in utrũq; sexũ pollutus. Prouincias omnes uendidit, ciues & consulares interfecit. Romam Commodianã uocari uoluit: omnibus stupris & sanguĩe contaminatus à Martia cõcubina & alijs strangulatus est. corpus unco trahendũ in Tyberĩ senatus uoluit, petitiõe tñ Pertinacis in Hadriani monumẽtũ trãslatũ An. imꝑij. xiij. Vitae xxxij.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer