Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

8.

mismatibus nostris uidit, eaq́; diligentia ut ab artifice ad uiuam effigiem exprimerentur, placuit mihi hominis studium ceßi uotis & eo libentius, ut Hystoriae & uetustatis amator habeat unde sese oblectet. Credo enim tibi adhuc non excidisse quanto ardore in agro Maguntino Philippus à Pack frater olim tuus germanus, optimae spei iuuenis, & ego, uetera illa monumenta & numismata, conquisiuerimus, & inuenta quanta admiratione tu exceperis? Quae dum iterum recordor, tu unus animum subijsti Otho ornatißime, cui has nugas & haec nostra negotiosa otia nuncupem, qui ut antiqua & optima familia es progenitus, sic antiquitatem mire exoscularis, tum ut intelligas quam sim amicorum tenax, quẽ olim amicitiae tuae iure donaris, uelis nolis, amicus tibi demoriatur. Porro Henricus ab Eppendorff nuper hic transiens, Iuuenis multis nominibus clarus, tibi non ingratum fore dicebat, ut haberes interdum (cum aulicis uacaret molestijs) quibus delectareris, Quem etiam tibi unice ??mendo, ea enim mihi de eo spes est, ut minime posthabendum esse ducam, Vale & me tibi deditißimum persuadeas, cui uxori & liberis omnem precor foelicitatem. Argentinae.
A 3

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer