Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

53.

Figure
Type: drawing

Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10025070: »Denarius of Otho / Securitas (RIC 12)«


    M. SILVIVS OTHO Quarto Cal'. Maij, Camillo Aruncio & Domitio Aenobarbo Coß. natus est ex L. Siluio Othone patre & Albia Terentia matre, prodigus ac procax in adulescentia, Neroni adeo familiaris ut etiam riualis fuerit, nullo officij aut ambitionis genere omisso. In Galbam & Pisonem cõspirauit, quibus trucidatis imperiũ nactus, ad quatuor uix menses obtinuit: à Vitellio enim apud Bebriacũ inter Veronam & Cremonam uictus, seipsum infra leuam papillam uno ictu, transfixit & apud uicum Veliternam funeratus XXXVIII . aetatis anno. Adeo autem militibus charus ut multi uim uitae, non procul à rogo, intulerint, multi prae dolore armis ad internitionem concurrerint. Popeam amicam adhûc Neronis sibiq́; demandatam nuptiarum specie recepit, quam adeo dilexit ut ne riualem quidem Neronem aequo tulerit animo, atq; pro furibus quondam astantem excluserit.
D
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer