Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

7.

hoc modo corpori saniori eßet consultum, prĩcipesq́; pietatem & pacem sic tueantur, ne quis eos religionis & humanitatis hostes appellet, ijs inquam turbis & hac temporis nostri malignitate permotus, aulas, & quicquid est hominum strepitus ualere iußi, in quietius uitae genus concedere uolens, atq; dum totus huc specto, maxime animũ subijt hanc rerum humanarum tempestatem, non commodius nisi principum & clementia & consilo posse sedari, & quo id certius mihi persuadeam, Imperatorum uitas uoluo atq; reuolo, & quicquid est rerum gestarum nobilius, nostrisq́; principibus lectu dignius adnoto. Non tamẽ quod prophanos nostris conferendos putem, sed ut ante oculos ponam, etiam in Ethrucis fuisse quaedam uirtutis semina, digna ut à nostris & admirẽtur & assequantur. Nec est quod obijcias quosdam portenta magis hominum fuisse quàm principes, nam & uitae illorum quoque prosunt, dum exitu deterrentur peßimi, & optimus quisq́; ad uirtutem honestumq́; accenditur. Praete ea notabitur fortunae mirum & ineffabile ??brium, & quod nihil sit in rebus humanis quod perpetuo sibi ipsi constet. Nanq; dũ prospicis oĩum uitas paucißimos inuenies fuisse Quiritij sanguinis, at omnes ferè externos, quosdam etiam pudendae originis, Dedit enim Pannonia Decium, Datia Aurelianum, Dardania Claudium, Dalmatia Probum & Diocletianum, Gallia Carum, Graecia suos habuit, Germaniaq́; nostros ostẽdere potest, quos omnes aut ante ferre aut aequare omnibus poßis. Horum itaq; uitas cum in libellum mihi redegißem, uenit librarius & extorsit è manibus, dicens se additurum Iconas uel imagines, quas in nu-
mismati-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer