185.
ubi diuerse reperiuntur imagines una & eadẽ in scriptiõe, de quibus sic iudices uelim, ut habeatur discrimen inter iuuenilem & senilem aetates, utrunq́; enim haberi potect, ac inter nostra nummismata (quorum haud est parua copia) saepe harum ineptiarum studiosis ostendi. Porro & hoc animaduertendum duxi, ꝗ egregie hucus q́; hallucinatum sit ab illis, qui ab Epistolis procerum eße uolunt, hi enim omnes maximam dignitatem regis Romani scribunt eße nomen Caesareum, quod ut falsum sit hystoriae ueterum planè indicant. Nam
CAESAR
dicebatur qui haeres erat designatus Augustae maiestatis, ut erant filij aut fratres, quibus tamen administratio penitus fuit interdicta, nisi demandatae fuißent prouinciae,
IMPERATORIS
uero dignitas infra Augusti maiestatem fuit posita, habebat. tamen in magistratus & in mulites summam potestatem. Quod ideo admonui, cum in numismatibus antiquis omnia illa dignitatum nomina inscrbiantur, sed sicut à nobis neglectae literae, ita usus etiam illarum curae fuit, Vale, & his ineptijs fruare per otium, Subsunt adhuc aliae, de Consulibus & Illustrribus uiris quae fortaßis ma gis erunt acceptae.