Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

170.

Figure
Type: drawing

    ALBERTVS Rudolphi Caesaris filius, principum suffragio & Bonifacij pontificis assensu corona imperij donatur, quod eò libentius pontificem fecisse ferunt, ut odiũ in Philippum Gallorum regem ostentaret, In quem copias parans Caesar, à Ioanne fratris filio in Rheni transitu interficitur post. x. imperij annum. Quem adolescentem egregie uirtutis Rex omnino negligere uidebatur, nec ulla ditione eum honorandum putauit. Caesare sic interfecto, HENRICVS. VI. Lucenburgensis Comes successit, cui pontifex ideo ratum fecit imperium, ut Italiam primo tempore peteret, quae uarijs tum agitabatur tumultibus, ueniens igitur Turrianam sactionem oppressit Mediolani Romam intrans post diadema acceptum, ab Vrsinis expulsus, cum Florentinos bello urgerit, ueneno in eucharistia dato, opera Dominici fratris, è medio sublatus est, anno regni quinto.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer