Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

165.

Figure
Type: drawing

    FRIDERICVS cognomento Oenobarbus, à colore barbae russae, genere Sueuus, patre Friderico, qui frater Conradi regis fuit, natus. Huic praeter uirtutes corporis, ingens acceßit animus, disciplina militaris, prudentia ad quaecunque subeunda pericula, peritia rerum et summa foelicitas. In Italiam descendens, Derthonam capit, quam postea euertit, ab Hadriano inauguratur, & redeundo Cremonam obsidet, interim Alexander sit Põtifex, in quẽ apertas, ex caussis, sumpsit simultates, et insectatur. Octauianum in locum eius creando Pontificem. Mediolanum solo aequat. tertio & quarro Italiam intrans, Alexandrũ ex urbe fugat. Infoeliciter tandem Mediolanenses aggressus, uix fuga elapsus est: Simultas q́; Imperatoris & Pontificis deponitur, & fiunt amicißimi. Ipse Syriacae intentus expeditioni, in amnis transitu mersus dicitur. anno imperij. xxxvij.
M

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer