Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

156.

Figure
Type: drawing

    OTHO II. ex Othone patre & Adelheida coniuge olim Lotharij regis, imperij diademate patre adhuc superstite cinctus. Adulescens Nicephorum Constantinopolitanum, regno pulsum, restituit, accepta in matrimoniũ Theophania, ciusdem sorore, deinde Henricum Bauariae ducem domuit, contraq́; Lotharium regem Francorũ, qui Lothoringiam uẽdicauit, arma mouit, deuastatisq́; agris dum reuertitur ad Isaram fluuium atrocißime utrĩq; est pugnatum. Mox audita fama Sarracenos Calabriã repetiisse aduolat, at infoeliciter cõgreßus superatur, uixq́; scapha elapsus Romam tandem uenit, et Beneuentum (ut desertores) incendit. Haud multo post Romae mortur, & in basilica diui Petri sepelitur, anno imperij. xi. relictis post se liberis Othone filio, & tribus filiabus.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer