Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

155.

Figure
Type: drawing

    OTHO , Henrici regis preaedicti filius, Berengario III. superbiente, à Romanis, annuente Agapito ponti. in Italiam accersitus, cum L. milibus armatorum uenit, Berengarium cum filio Italia deiecit, donata tamen eis ex liber alitate parte Galliae Cisalpinae trans Padum, post quae inuisens patriam, iterum res nouas molientem Berengarium repetijt, & praelio utrũq́; uicit, alterum in Austriam, alterum Constantinopolim relegans. Ioannem pontifi. offitio insamem deiecit, suffecto Leone, Boëslaum Boẽmiae regem, qui fratrem interemit, regno depellit, Pannoniosq́; Italiam deuastantes, aliquot praelijs afflixit, quo conflictu tres Reguli à Germanis capti, inuito imperatore suspensi sunt. Tandem & ipse uita decessit, cum imperasset annos ultra triginta sepultusq́; Magdenburgi Saxoniae urbe, Vir quidem prudens in administrando, strennuus re bellica, ueraeq́; pietatis assertor.
L iiij
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer