Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

154.

Figure
Type: drawing

    Itali sanè uexati aßiduis barbarorum incursionibus ius antiquum & ueterem imperij gloriam amittere uolentes, BERENGARIVM Forouiliensem ingenio & re bellica potentem, Imperatorem dixerunt. Qui ad Veronam Ludouicum Arnulphi filium uicit, captumq́; luminibus priuauit. Pannonios pecunia Italia expulit. Guidonem Spoletinum ducem interemit, & cum praefuisset annis quatuor successit ei BERENGARIVS secundus, qui post tertium annum à RVDOLPHO Burgundorege, ipseq́; Rudulfus postquam annis tribus regnasset, etiam ab HVGONE duce Arelatensi pulsus. Hic quoque rerum potitur annis. x. & moritur, relicto filio Lothario qui mox biennio finito decessit: Post quem BERENGARIVS tertius in Italiam accersitus unà cum filio Adalberto annis xi. Italiae regnum administrauit, qui cum Tyrannum uerius quàm principem egißet, à Ro. Otho Saxo euocatus, patrem cum filio Italia expulit.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer