Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

153.

Figure
Type: drawing

    ARNVLPHVS Carlomanni filius Nortmannus iterũ tumultuantes ingenti superauit clade, captusq́; praedae dulcedine, templa spoliauit, & cum xij. praefuisset annis, pediculari morbo consumitur, In hoc imperij maiestas defecit ad Germanos, quae per annos centum fermè apud Gallos indurauit. Quo mortuo principe Italia BERENGARIVM Forouiliensem ex genere Longobardorum, Imperatorem esse uoluit. Galliuero & Germaru LVDOVICVM Arnulphi filium successorem creauerunt, qui annis praefuit sex, cui CONRADVS Austri dux surrogatus, & regnauit annis. vij. successoremq́; meruit HENRICVM Aucuparium Othonis ducis Saxoniae filium annus: xviij. Quae regnandi libido factiones pernitiosissimas aluit annis ferme .lx. ab Arnulphi ĩteritu usq; ad Othonem primum.
L iij
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer