Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

150.

Figure
Type: drawing

    CAROLVS CALVVS Ludouici pij filius, rex Galliae, humanus princeps, at supra modũ ambitiosus, hic ante acceptum imperium cum Britonibus & Nortmãnis uaria dimicauit fortuna, mox Romam accersitus Sarracenos urbe expulit. Audita post hac Ludouici nepotis morte, Italiam celeri petijt comitatu, & è Ioanne Pontifice diadema sumpsit imperatorium, anno salu. DCCCLXX. reuersusq́; in Gallias, in itinere uxoris fratrẽ Italiae praeponit. Breuiuero Italiã repetens, armatos contra se offendit Impe. Ludouici filios, cũ quib. conflixit apud Veronã, et in fugam profligatus, Mantuã serecepit, ubi curis confectus, non sine ueneni suspitiõe, dati à Sedechia Hebraeo, obijt ãno imperij. VI. Corpus Vercellis exenteratũ, post annum septimum, ad S. Dyonisium perlatum est, relicto post se haerede Ludouico, cũ ex Hermintrude uxore quatuor sustulißet.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer