Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

142.

Figure
Type: drawing

   CONSTANTINVS filius tam impio successit patri, & quia infans sacram lympham uentris solutione polluerat cognomento Copronymi insignitus est, proles nimirũ haud degenerans ab impietate & sceleribus paternis. Magicae artis ad insaniam fuit deditissimus. ARTABASDVM ab orthodoxis imperatorem creatum post biennium, captum oculis & liberis priuauit, perijt ipse Elephantiae morbo cũ imperasset annos cum patre xxxiiij. Quem secutus LEO IIII. filius impietatis paternae haeres, Hic unam omnino in Syriam expeditionem fecit, unde repulsus domum redíeens febri decessit, quam subsecutam narrant ex sacrilegio perpetrato (abstulit, n. è templo Diadema regium à Mauritio olium principe Deo dicatum) regnauit annum uix integrum, reliquit ex Irene coniuge probitate & forma insigni foemina, Constantinum filium.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer