Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

124.

Figure
Type: drawing

    Fl, Valerius IEO primus Graecanici sanguinis, conspiratione ASPARIS imperator dictus. Qui Leontem post caedem Ardaburij caesaris, successorem esse uoluit, annumq́; solũmodo praefuit, Patri Zenoni suis manibus diadema imposuit, & imperare iussit. Leone xvij. annis regnante in oriente ODOACER Tyrannus Romae & in tota Italia post Augustulum regnauit cum Herulorum manu annos xiiij, & de urbe transferenda cõsilium coepit, de suoq́; nomine Odoacriam apellare uoluit, & perfecisset forte, nisi Theodoricus Veronensis rex Gothorum magnis uiribus & longa obsidiõe, eum contudißet, quapropter mire à Zenone diligebatur & consulari dignitate ab eo donatus.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer