Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

114.

Figure
Type: drawing

    MAGNENTIVS uasti corporis ex Gallia oriundus, Comes ordinum fuit Augustae, urbis Germaniae. Constante interfecto à militibus trucidarijs dolo imperator factus. Italiam petijt, & Mediolani immoratus DECENTIVM fratrem suum caesarem fecit. cui Gallias commisit tuendas, ipse instructo exercitu ad Mursam contra Constantinum pugnans, uictus est. & caesa utrinq́; supra LIIII. milia pugnatorum, at postquam in tutum se recepisset, frustraq́; pacis conditiones tentasset, iterum aleam pugnae expertus aufugit Lugdunum, & cum undiq; custodiretur, fugaeq́; lo cus deesset, amenti similis, primum fratri DESYDERIO uulnera intulit, deinde quibusdam ex amicis, tandem se confodit mense imperij xlij. aetatis quinquagesimo. Decentius uero audita fratris caede, laqueo apud Senonas, uitam finiuit. Comesq́; Geruntius qui Magnentianae factionis erat exilio mulctatus.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer