Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

113.

Figure
Type: drawing

    CONSTANTIVS uero cui oriens cessit Arrianae sectae deditissimus, contra Persas fortunã experiebatur, & audita Magnẽtij factiõe GALLVM patruelem Caesarẽ fecit, reliquitq́; in oriente, in Tyrannum se parans, fit pugna ad Mursam, uicitq́; Constantius, uicti sibi ipsis uim intulerunt. Deinde Britannion dux senex, literarum ignauissimus, qui fauerat Magnentio apd' Illyricos ueniam assamptae purpurae impetrauit. Syluanus Gallus à mulitibus Galliae Caesar dictus, statim Agrippinae caesus est. GALLVM uero patruelem, qui Constantiam sororem imperatoris habuit uxorẽ, hoĩem sceleratissimũ cũ imperasset annis quatuor Antiochiae obtrũcari mandauit. Pace ubiq́; sic parta totius orbis Dominũ se scripsit, Iulianũ patruelem adoptauit Gallijsq́; Caesarẽ praefecit, qui re bene gesta ab exercitu cũ imꝑator eßet salutatus, in cũ mouit exercitũ Augustus, sed febricula correptus, ad radices Tauri mõtis mortuus est ãno aetatis xli. imperij. xxiiij. corpus illatum Bizantij maiorum sepulchro. Ex coniugibus, quas plurimas sortitus est, praecipue Eusebiam dilexit, qua mortua Faustinam duxit.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer