Full text: Simeoni, Gabriele: DIALOGO PIO ET SPECVLATIVO,

217.

cõmendauit, amplius non reuisit. Nam plurimas terrarum orbis circumiens regiones, Oceanum, Mediterraneũ, Adriaticúmque mare pertransiuit, collapsa vbique temporis vitio, hominúmve in curia, insignium virorum monumenta (Lug dunensium praesertim) deorúmque delubra membranis restituens, Philosophiaeque ac suae tantus libertatis amator, vt illam caeteris cupidinibus, hanc cunctis regum diuitiis anteferret. In Patria Magistratum bis adeptus, in militia trienniũ apud Augustam Taurinorum, eorum vnum adolescens (mutato Reip. statu) alterum ex inuidia iuuenis, tertium Iani Caraccioli Melphitani Principis, sub Alpinorúmque Proregis orbatione vir factus amisit. Quibus omnibus eodem semper animo peractis, sibi, ami cis praesentibus & posteris cùm hoc, tum nouissimum viuus id aliud monumentum dereliquit,
IPSE ANIMO SALTEM
VIXI
NEC REGIBVS IMPAR.

CC 3


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer