Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

12.


Dein Numidas vastare, atque insectarier Afros
Ausa sit. His postquam praeclarè adoleuit in armis,
Euasitq́ue magis robusta Aetate virili,
In Poenos mouit: quos dum certamine multo
Verberat, inq́ue vicem praebet sua crura sagittis,
Romani tandem imperij subuersa duello est
AEmula Carthago. viden' vt naualibus illa
Illuget spoliis? His non contenta virago
Armipotens, modò Corsicios, Sardos, Siculosq́ue,
Illyricosq́ue, modò Insubres, Gallosq́ue cis Alpes,
Istros, Germanosq́ue viros, Liguresq́ue fatigat.
Alpibus emensis, superato & monte Pyrenes,
Mox impacatos latè populatur Iberos:
Exaequatq́ue solo turres, cum turribus arces,
Oppida concutiens terra multa, Aequore multa.
Eruit inde Argos, Agamemnoniasq́ue Mycenas,
Ipsumq́ue AEaciden genus armipotentis Achillis,
Vlta atauos Troiae: reliquos dein vastat Achiuos,
AEmathιos, AEtolos, Ambraces, atque Corinthos,
Cappadocas, Thracas, Mysios, Cretasq́ue dolosos,
Boeotos, Cilices, Isauros, Armeniosq́ue,
Ac quoscunque tulit Iudaea, aut Pontica tellus.
Parte alia Allobrogas, Salios, Aruernia castra,
Ruthenos, fortes Belgas, Celtas, Aquitanos,
Cum Cymbris Marsos, Cyprum, Salamina, Rhodumq́ue,
Pannonas, AEgaeos, Lycios, Syros, Arabesq́ue.
Ast vbi caniciem sensit, senioq́ue propinqua
Roma fuit, veluti natis bona cuncta relinquit
Mater, ita imperij totas committit habenas
Caesaribus, leges vt figant, atque refigant,
Et res amissas repetant, partasq́ue reseruent,
Adiiciantq́ue alias: quorum virtute pariq́ue
Fortuna florens multùm Respublica creuit.
Extemplò toto diuisos orbe Britannos,
Orcadas, Hibernos, Danos, Scythasq́ue, Gothosq́ue,
Extremosq́ue hominum Morinos, Parthosq́ue rebelles,
Quiq́ue habitant Nili septemplicis ostia, Persas,
Sauromatas, Medos, Indos, Garamantas, & acres
Teutonas, atque Vbios, Batauos, fortesq́ue Sicambros
Sub iuga miserunt, & quos numerare molestum est,
Vltima quaq́ue patet Thule, quaq́ue vltima Calpe,
Et quà flant Eurus, Zephyrus, Boreasq́ue, Notusq́ue.
Hos ego Romani studiosus nominis, VRBI
AETERNAE
Aeternum dico consecroq́ue trophaeum.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer