Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

380.

381.
EXEMPLA PRIVILEGIORVM ,
Pontificis Maximi, Imperatoris Caesaris, Catholici Regis Hispaniae, & Christianiss. Gallorum Regis.


PIVS .IIII. PONT. MAX.

    MOTV proprio. &c. Cùm, sicut accepimus, dilectus filius noster Hubertus Goltzius Herbipolensis numismata antiqua, quae in varijs Principum & antiquitatis studiosorũ musaeis reperiuntur, tanta diligentia, arte, & industria hinc inde ab vtra [?] parte penicillo expresserit, nouo [?] cõmento repraesentauerit, vt numismata ipsa ante oculos posita videantur ea [?] in ordinẽ suis quae [?] locis redacta, & in plures libros distributa, in Aes referre & incidere coeperit, & cadem additis pro cuius [?] varietate historiarũ argumentis, explicationibus [?] ad publicam vtilitatem excudi facere, ac in lucem edere intendat, & iam primũ librum sub titulo: Historiae Imperatorum Caesarum [?] Romanorum ex antiquis numismatib. restitutae: additis illorum numismatum ꝗ̈ veriβimis exactiβimis [?] delineationib. edere, ac insuper alios éx ordine Imperatorum, tum etiam Consularium, ac Graecorum numismatum libros edere praeparet, Nos ne ipse post immensos huiusmodi labores at [?] expensas, libri ipsi postquam editi fuerint, ab aliis excipiantur, ac etiam in vulgus edantur, ipse [?] proinde calcographi fructu, in magnam sui iacturam priuetur, eius indemnitati consulere volentes, motusimili, & ex certa scientia eidem Huberto concedimus, quòd intra decennium post singulorum eorundem librorum impreβionem & editionem, nullus nisi dictus Hubertus in toto vel in parte, vbique per vniuersam Italiam imprimere, aut alibi impressos venum exponere, habere, vel tenere, vel transmittere, seu mutare poβit, districtiùs inhibentes vniuersis Impressoribus, Bibiliopolis, ac quibuscunque alijs, quocunque priuilegio suffultis, tam in alma vrbe, ac alijs ciuitatibus, terris, & prouincijs, ditioni Sancte RomanAe Ecclesiae mediatè, vel immediatè subiectis, quàm quacunque alia parte totius Italiae, sub excommunicationis maioris latae sententiae, aliis [?] sententiis, censuris. &c. Et vlteriùs quoad eos qui nobis mediatè vel immediatè subiecti sunt in temporalibus, vt praefertur, tam coniunctim ꝗ̈ diuisim sub paenis quingentorum ducatorum auri de Camera, pro vna Camerae Apostolicae, & alia medietatib. ipsi Huberto, vel ab eo causam habentibus applicandis, ac distractionis & perditionis omnium librorũ, toties quoties contrauentum fuerit, abs [?] alia declaratione incurrendis, ne per decem annos praefatos, ab eo tempore quo singuli libri ipsi imprimẽtur & edentur, dictos libros aut quamuis huiusmodi operis partem, etiam sub nomine praefati Huberti imprimere, excudere, vel imitari seu imprimi aut imitari procurare, velibi aut alibi impressos & excusos transferre vel aduehere, seu praemissa aut qua uis alia inscriptione, additione, transpositione, mutatione, vel alia excogitata via edere, habere, vel producere audeant quoquomodo seu praesumant, ac mandantes vniuersis venerabilib. fratribus nostris Archiepiscopis & Episcopis, eorum [?] vicariis in spiritualib. generalibus, & in statu temporali S. Ro. Ecclesiae, etiam Legatis & vicelegatis sedis Apostolicae, ac ipsius status gubernatoribus, quatenus ipsi quoties pro ipsius Huberti parte fuerint requisiti, Eidem Huberto, ac pro eo agentib. efficacis defensionis praesidio aβistentes, ad executionem praemissorum etiam manu regia procedant, inobedientes & rebelles per praedictas alias [?] censuras & penas, cetera [?] Iuris & facti remedia quacunque appellatione remota compescendo, eas [?] saepiùs aggrauando, inuocato. &c. secularis. Non obstantibus praemiβis ac constitutionib. & ordinationibus Apostolicis, necnon similibus vel diβimilibus, ac quibuscun [?] aliis specialibus vel generalibus priuilegiis & indultis quibuslibet in contrarium quomodocun [?] conceβis & concedendis, ceteris [?] contrariis quibuscunque. Et quia difficile esset praesentes ad quaeliber loca quibus opus erit deferri, volumus, & Apostolica auctoritate decernimus, quòd earum transsumptis vel exemplis etiam in ipsis operibus impreβis, plena & eadem prorsus fides vbi [?] tam in iudicio quàm extra adhibeatur, quae praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae: ac etiam volumus, quòd praesentis nostrae cedulae motus proprij, etiam absque illius registratura, sola signatura sufficiat, & vbique fidem faciat, in iudicio & extra illud, regula in contrarium edita non obstante. Datum Romae anno à natiuitate Domini M. D. LXII. Indictione quinta, die verò. XII. mensis Maij, Pontificatus nostri anno tertio.
Placet motu proprio. I.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer