Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

328.


praenomen primus acceperit: denique quòd DICTATOR PERPETVVS & Consul in decennium creatus sit. C. Caninij consulatum, quem extremo anni die in paucas tantùm horas gessit, hîc in fine ipsius anni subtexuimus. Quae de hoc consulatu tum apud Ciceronem, tum apud alios scriptores leguntur, diligenter adnotarunt Sigonius & Onuphrius.
   

Quia suprà in ijs quae ad quartam Caesaris Dictaturam commentati sumus, quũ ex antiquis numismatibus tum ex ipsis auctoribus ostendimus, Caesarem eam Dictaturam inijsse quarto suo consulatu, nos hîc annorum numerũ quinto Caesaris consulatui adscripsimus, Dictaturae initio in annum

praecedentem reiecto. Ex Dione hîc adscripsimus hoc anno Praetores sedecim, & Aediles Ceriales primùm creari coeptos. Nam quum quattuor prius tãtùm creari soliti essent, ijq́ue plebei, duo scilicet Aediles plebis, duo item Curules, Caesar duos ex Patricijs adiecit: quos quia annonAe & rei

frumentariae praeessent, Ceriales vocauit. De Aedilibus Cerialib, a Caesare adiectis tradit & Pomponιus I.C. de origine iuris. cap. II. Sedecim tamen Praetores seribit ab Augusto primùm constitutos: quod ego puto intelligi debere, quòd occiso eodem hoc anno Caesare, vocatisq́ue in dubium eius actionib. & decretis, Augustus postea vt & alia pleraq́ue a Caesare sancita, hos quoque Praetores

confirmarit: hinc Iurisconsultum prodidisse ab Augusto primũ constitutos. Dion tradit Caesarem hoc anno Dictatorem fuisse v. conlega adsumpto M. Antonio: quod ego miror. Nam vt maximè verum sit Caesarem quartam Dictaturam inijsse & gessisse anno praecedenti, quum tamen sub mensem demum Sextilem eam inierit, vt supra a nobis demonstratum est, eaq́ue non minus quàm praecedentes annua esse debuerit, cùmque Caesar interfectus sit Idibus Martijs, hoc est, menses duos cum dimidιo post quintum consulatum initum, & tres vt quàmminimum menses ante finitum quartae dictaturae annum, quintae Dictaturae titulo vti nullo modo potuit. Quare putarim in exemplaria Dionis incuria librariorum mendum irrepsisse, & perperàm pro Consul scriptum Dictator, maximè cùun dicat, cum conlega M. Antonio. Certum est enim Magistrum equitum non dici conlegam Dictatoris, sed conlegas appellarι eos, qui Aequali potestate simul funguntur, vt Consulum, Praetorum, Aedilium, Censorum alter alteri conlega est. Magister autem equitum secũdus potius a Dictatore, ipsiusq́ue quasi vicarιus. idque eó magis suspicor, quòd index sępius nominatus ponat Caesarem Dictatorem cum M. Lepido Magistro equitum: Consulem autem v. cum M. Antonio. Cuius consulatus in ipso contextu nulla alioqui fit mentio, nisi obiter in fine ιpsius libri, vbι dιcit, Caesarẽ Dolabellam pro se Consulem esse iussisse, Antonio consulatum ad sinem eius anni gesturo, quum tamen prius nusquam dixerit, Consulem eo anno cum Caesare fuisse creatum aut designatum. Quare hîc legendum existimo, Caesarem anno sequenti COS. V. fuisse, adumpto conlega M. Antonio: quum certum sit M. Antoniũ hoc anno nõ fuisse Magistrum equitum. Rectius Fasti Capitolini & Colotiani produnt Caesarem Dictatorem IIII. cum M. Lepido Magistro equitum. Nam quanquam verum sit. Caesarem eam Dictatoram hoc anno non inijsse, certum est tamen eam nondum fuisse absolatam, imò ne ijs quid em quibus interfectus est Idib. Marijs. Quamobrem nos quinto huic Caesaris Consulatui Dictaturam Caesaris Perpetuam subiecimus, antiquorum scilicet numismatum auctoritatem sequuti, quibus Caesar non semel Cos. v. Dictator perpetuus appellatur Veluti primùm duobus illis qui inter capita Caesaris loco XXXIIII. & XXXVI. expressi sunt, quorum vnι sic inscribitur, CAESAR AVGVR IMP. SEXT. COS. QVINT. & parti auersae quae est cap. IX. loco XXII. inscriptum est. PONT. MAX. DIC. PERP. Alteri verò sic. CAESAR COS. QVINT. DICT. PERP. Deinde in duobus alijs qui sunt eodem Cap. ix loco xx. & xx iiij. sic legitur CAES. AVG. PONT. MAX. COS. V. DIC. PERP. &, C. CAESAR. COS. QVINT. IMP. SEX DIC. PERP. Nam quum vt suprà a nobis relatum est, & Appianus tradidit, Caesari sub finem anni praecedentis ex Hispania Romam reuerso, confectis iam omnibus bellis ciuilibus. praeter alios honores Dictatura perpetua cum Consulatu in decennium decreta esset, delatis ad se ab vniuerso Senatu praeeuntibus Coss. Q. Fabio & C. Trebonio (quos sibi suffecerat) honorisicentissimis Senatus decretis, praeter Consulatum in decennium reliquos honores admisit: seq́ue in annum sequentem cum M. Antonio Cos. v designauit: relictoq́ue cum quarto Consulatu quartae Dictaturae titulo, quanquam nondum absoluto quartae Dictaturae anno, & reuera adhuc IIII Dictator, statim tamen cum ipso quinto Consulatu Dictatoris Perpetui titulo vti coepit: sicuti nummi a me adducti planum faciunt. Magistros autem Equitum duos adscripsimus, tum ex Fastorum Capitolinorum, tum ex Dionis sententia, tradentis, Caesarem, qui duobus annis quibus se Parthici belli caussa abfuturum credebat, Dictaturam gesturus erat, hoc scilicet praesenti & sequenti, in locum M. Antonij qui Consulatum toto ex anno gesturus erat, & M. Lepidi cui paludato in Galliam Narbonensem & Hispaniam cιteriorem prouincias sibi a Caesare decretas proficiscendum erat, duos alios Magistros Equitum suffecisse: Octauium scilicet nepotem ex sorore in annum praesentem, vt cùm M. Lepidus

paludatus exisset, inιret: alterum Domitium Caluinum in insequentem annum, qui Octauio succederet. Sed is interfecto Caesare non inijt. Quia ex Fastis Capitolinis certum est, Caesarẽ ouantem 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer