Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

326.

se facta elato, Sardinia Romam petijsse: non est etiam dubιtandum, quin Caesar vt primùm ad vrbem venit, Dictaturam inierit, siue id fuerit ante Kal. Sextiles, siue ipso statim mensis Sextilis initio: quod & ipsum Dion satis testatur, dum inducit Caesarem in oratione quam statim post suum ad vrbem reditum in Senatu habuit, dicentem, se in omnibus quae Reipub. caussa agenda forent Consulem & Dictatorem, in laedendo priuati loco futurum. Hincsupra ipsam Dictaturam adscripsimus SEXTIL. quod tam ad finem mensis Quintilis, quàm ipsius Sextilis initium referri potest: diem ipsum in vacuo reliquimus.


   Hi quatuor Caesaris triumphi a Carolo Sigonio viro doctissimo tertiae Caesaris Dictaturae praeponuntur. De his etiam sic Eutropius: Post annum inde Caesar Romam cum quatuor triumphis ingressus. Sed nos tum propter eas rationes quas ex ijs quae proximè adnotauimus facilè est intelligere, tum quod Dion diligentissimus obseruator scribit Caesarem post orationem tam in Senatu quàm ad populum de suo imperio honoribusq́ue sibi decretis habitam ceteris omnibus rebus magnificè adornatis vti par erat tot tantisq́ue victorijs partis, quatuor continuis diebus singulos triumphos duxisse: quatuor hos triumphos tertiae Dictaturae subiecimus. Suetonius autem dicit actos quidem eodem mense, sed interiectis diebus.


   Onuphrius Panninius vir non minùs eruditus quàm sagax, omnis antiquitatis lustrator & obseruator diligentiss. putat Censum a Caesare anno sequenti, quarto scilicet ipfius Consulatu actum. Carolus autem Sigonius, & noster Pighius hoc anno, quorum opinioni quum & Dion & Appianus accedere videantur, maluimus & nos recensionem populi a Caesare factam hoc loco restituere. Dion enim tradit factam statim post triumphos ante profectionem ipsius in Hispaniam, quod & Appianus prodιdit.


   De quarto Caesaris Consulatu sic habet Eutropius: Post annum inde Caesar cum quatuor triumphis

ingressus, quartò Dιctator & Consul creatus, disposito reparatòque Reipub. statu continuò in Hispaniam contra Pompeιj filios profectus est. Appianus item sic: Caesar iam quartùm Consul expeditionem contra iuniorem Pompeium fecit in Hispaniam. Plutarchus autem in Caesare dicit, Caesarem quartò Consulem designatum aduersus Pompeιj liberos expeditionem fecisse. Ceterùm quum Dion apertè tradat, Caesarem Consulatum hunc serιùs & sub exitum demùm anni inijsse, sinito iam bello Hispaniensi, falsò scriptum reliquit Eutropius statim post triumphos quartum Dictatorem & Consulem designatum. Similiter Plutarchus & Appianus quartum Consulem, hoc est inito iam Consulatu eam expeditionem fecisse. Quanquam alioqui verum sit eo anno quo quartum consulatum gessit Pompei liberos in Hispania vicisse. Dιonis autem de quarto Caesaris consulatu verba ferè haec sunt, primùm in indice qui libro praefigitur: Iulius Caesar Dictator IIII Aemilio Lepido Magistro Equitum, & Consul IIII solus. Tum in ipso historiae contextu: Eo autem tempore ( scilicet quo relicta Corduba ad Atteguam obsidendam se conuertit, quae postea. xi. Kal Martias in deditionem venit ) Caesar Dictaturam gerebat, ( nimirum tertiam, vt ego interpretor ) & sub exitum demùm anni Consul ( scilicet quartùm ) creatus fuit, conuocato eius rei gratia populo per Lepidum, qui tum Magister Equitum erat. Item postea de eodem quarto Consulatu: Consulatum continuò ( scilicet postquam intellexit se Consulem sine conlega opera Lepidi sui Magistri Equitum creatum ) etiam antequam vrbem intraret, accepit, non autem toto anno gessit. Sed postquam in vrbem venit, eo se abdicauit, Consulesq́ue fecit Q. Fabium ac C. Trebonium: Fabioq́ue extrema Magistratus die mortuo, in residuas horas C. Caninium Rebilum substituit. Hac in re dupliciter praeuaricatum est a Caesare contra instituta maiorum, quòd Consulatus non toto anno, nec reliquo anni tempore ( scilicet antequam Consulatum inijsset ) gestus est. Sed ipse viuus ac neque legibus patriae, neque edicto quodam iussus eo se abdicauit, aliumq́ue subrogauit. Haec Dιon. Nos itaque manifestam Dionis sententiam sequuti, adscripsimus Caesarem Cõsulatum quartum inijsse sub mensem Quintilem, coniecturis vsi non tam necessarijs, quàm probabilibus. Neque enim viderι potest, diu ante illud tempus inijsse, quum dicat Dion sub exitum demum anni Consulem creatum: mensis autem Quintilis quum septimus sit, haud absurdè dicitur annus tum ad exitum tendere. Neque iterum multò post illud tempus, quum vel ipso mẽse Aprili Caesar hello Hispanico finem imposuerit: & victoria Caesaris Hispanica Romam nuntiata fuerit pridie Parilium, hoc est XII Kal. Maias: qua intellecta, verisimile est Consulatum illum statim Caesari decretum, populo per Lepidum Magistrum Equitum eius rei gratia conuocato. Dicit etiam Dion Consulatum statim inijsse, antequam vrbem intraret. Addidimus in hac quarti Cõsulatus tabella, Dιctaturae honore contentum sub mensem Octobrem abdicasse, quod praeter Dionem & Suetonius prodidit. Dion enim, eo quem suprà adduximus loco, sic habet: Consulatum non toto anno gessit, sed postquam in vrbem venit eo se abdicauit: Consulesq́ue fecit Q. Fabium ac C. Trebonium. Venisse autem in vrbem mense Octobri refert Paterculus 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer