Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

323.

primùm ipsa Dionis verba, qui scribit Populum Romanum audita Pompeij morte, statim inter ceteros honores annuam ipsi Dictaturã decreuisse, eamq́ue Caesarem statim iniisse, etiamnum extra Ita liam existentem. Tum id quod Plutarchus in Antonio tradit: Caesarem post Pharsalicam pugnã Dicta torem fuisse factum. Ceterùm idem Plutarchus in eo quod de M. Antonio subijcit hallucinari vιdetur. Addit enim, quum Caesar Pompeιum persequi instituisset, Antonium a Caesare cum Tribunatu in vrbem remissum fuisse, eamq́ue potestatem si praesens sit Dιctaror, secundam esse: si absens, primam ac fermè solam: haec enim de potestate Magistri equitum potiùs intelligenda videntur. Nam Caesarem in secunda sua dictatura Magistrum equitum habuisse Antonium constat, Et Cicero ipse Philipp. II. auctor est, M. Antonium Caesare ignaro quum ille Alexandriae esset, beneficio auunculi Magistrum equitum esse constitutum. Hinc Dion tradit, quum ipso anni sequentis initio omnium ferè Magistratuum in vrbe solitudo esset, & proinde omnia plena tumultu, M. Antonium Magistrum equitum cum veste purpurea & sex lictoribus in publicum progressum & comitijs interfuisse. Superioribus accedit, quod Dion scribit, Caesarem quum de Ptolomaei & Cleopatrae caussa cognosceret, quod fuit primo statim ad Alexandriam accessu, Dictaturam gessisse. Alexandriam autem peruenisse traditur triduo post interfectum Pompeium, ipsis scili cet primis mensis Octobris diebus. Nam Pompeium quidam pridie, alij postridie eius diei caesum prodidêre, quo de Mithridate olim triumpharat, qui fuit pridie Kal. Octob. Caesarem autem tam maturè secundam hanc Dictaturam inijsse nõ exspectatis Kal. Ianuarijs, minùs mirum videbitur, si cõsideremus Dictatorem quo uis anni tempore creari solitum, eúmque Magistratum vtpote extraordinarium non kalendis Ianuarijs, aut alio aliquo certo & stato die aut tempore, vt Cõsulatus & alios plerosque Magistratus, iniri solitum, sed quandocunque res hoc exigeret, aut ex vsu Reipub. videretur. Vti autem dies ipse quo Caesar hãc Dictaturam inijt incertus est, ita sub Idus Nouemb. inijsse probabile, intercedentibus sciliceta primo eius ad Alexandriam appulsu ad Id. Nouem. quadraginta diebus, quod tempus sufficere potuisse videtur, cursui & recursui Alexandria Romam, & rursus Roma Alexandriam conficiundo, nuntijsque vltro citroq́ue perferendis: maximè quando in tanto negotio cessatum haud sit verisimile, sed omnιa quammaxima celeritate hinc inde constituta, & vltro citroq́ue perlata.


   In aliorum Fastis hic annus adscribitur secundae Caesaris Dictaturae, cuius Dictaturae initium quum a me in annum praecedentem reiectum sit, annum Cõsulibus adscripsi, vt in superioribus annis factitatum est. quanquam hi Consules serò admodum, & sub exιtum ipsius anni creati sunt, post Caesaris a bello Alexandrino & Pontico in vrbem reditum. Nam quum inter ceteros honores & praerogatiuas qui Caesari post victoriam Pharsalicam decreti fuerant, etiam ius comitiorum omnium ferè Magistratuum ipsi concessum fuisset, delatis in aduẽtum ipsius comitijs, serιús hi coss. creati fuêre. Caesarem autem seriùs ad vrbem redijsse, vel hinc intelligi potest, quod tradit Appianus rebus ad Alexandriam & in Aegypto gerẽdis, haud minus quám nouem menses impendisse: quos si ab eo tempore quo Caesar Alexandriam appulit (quod fuit initium mensis Octobris) computare incipias, inuenies Caesarem sub mensem demùm Quintilem bello Alexandrino ceterisq́ue rebus in Aegypto constituendis finem imposuisse. Nunc quum bello Pontico aduersus Pharnacem ceterisq́ue postea rebus, atque ipsi itineri conficiendo plures menses impensos esse certum sit, vix est vt ante mensem Nouembrem Caesar Romam redire potuerit. Quin & Plutarchus testatur, Pharnace deuicto sub exitum istius anni quo secũoùm Dictator fuit, Romã reuersum. Quòd tamen nõ minùs mensis quàm dies initi consulatus istius annι in incerto sit, locum vacuum relinquentes, hocsolum adseripsimus EMBR. siue Nouember mẽsis ille fuerit, siue December. Hoc autem anno in nũmo qui ad Cosulatum Q. Caleni expressus est, punctula quaedã minuta visuntur litterarũ vestigia referentia, quod quidem studio ita a nobis factum; quòd litterae ipsae vsu attritę & cõplanatae dilucidè a nobis legi nõ poterant. Quare quũ nõ videretur esse fidei nostrę, temere ex eo quod apices litterarũ qui remãserãt referre videbãtur addiuinando falsa pro veris substituere, sat habuimus indicare aliquid in ora nũmi scriptum fuisse. quod hi quibus nũmus magis integer cõtinget facile legẽdo assequẽtur. Ex ipsis autem litterarum vestigijs videbatur prius scriptum fuisse, M. CALPVR. BIBVLVS. Decem Praetores hoc anno

designatos ex Dione addidimus, qui tradit Caesarem post suũ in vrbem reditum, quò pluribus gratiam referret, in insequentem annum decem Praetores designasse: simulq́ue numerum corum qui sa cris praeessent, auxisse. Pomponιus tamẽ I. C. cap. II. de origine iuris, auctor est, Sullanis temporibus decem Praetores creatos, adiectis ab ipso Sulla quattuor supra numerũ sex, qui prius creari solebant.


   Hicadscrιpsimus hunc annum quindecim mẽsium fuisse, quod & Suetonius scriptum reliquit. Nam quum Fasti vitio & incuria Pontificum ita corrupti & turbati essent, vt feriae confusis temporibus in contrarias anni partes caderent, Caesar eos correxit: annúmque qui hactenus CCCLV tantùm dierum fuerat, ad rationem cursus solaris accommodans, sublato mense intercalari, qui ex antiquo Numae instituto quarto quoque anno intercalabatur, deinceps trecentis sexaginta quinque diebus constare voluit, additis in singulos annos decem diebus: & pro mense illo intercalari, quarto quoque anno diem vnum intercalari iussit, vbi mensis antea solebat: scilicet 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer