Volltext: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

322.



   Quando A. Terentium Varronem, qui hoc anno Propr. triumphauit, certum est filium fuisse C. Varronis, qui anno DXXXVII consul fuit, cuius patrem fuisse Aulum ibi ex nummo antiquo ostendimus, hinc anobis hîc additum hunc Aulum Auli Nepotem fuisse.


   C. Cicereium qui hoc anno Propr. triumphauit, ex antiquo nummo intelligo Titi filium Titi item nepotem fuisse, quare patris & aui nomen ab alijs omissum hîc a nobis restitutum est.


   Nomen patris P. Furij Phili Cos. scilicet Cn. ex nummo antiquo similiter adscriptum est.


   Hic C. Sextij trιumphus cum octo insequentibus ad verbum transcriptus est ex antiquo fragmento marmoreo rriumphorũ, haudita nuper (anno videlicet a Chr. Nat. MDLXIII ) Romae inter rudera effosso, quod eodem statim anno ad nos Roma transmisit humanissimus eruditissimúsque Nicolaus Florentius Batauus, cuius opera & studium quum hoc in instituto tum alijs in rebus magno nobis fuit vsui. Fragmentum ipsum in fine Fastorum nostrorum addi curauimus ea prorsus forma atque ordine quo exemplar Roma ad nos missum descriptum fuerat. Ab hoc fragmento multùm variant triumphi quos alij hactenus hoc loco prodiderunt: dum quosdam ex his omittunt, rursus alios supponunt, & reliquorum ordinem inuertunt, vti ex collatione ipsorum cum hoc fragmento cuilibet constare poterit.


   Error eorũ qui hactenus ante nos Fastos digesserũtnos quoq; in similem errorẽ pertraxit, dum hos L. Caecilij Metelli & Q. Marci triumphos ex fragmento antiquo in hos nostros Fastos transcriberemus, qui dictos triumphos huius anni consulibus subiecerunt, vt anno proximè sequenti reponendos, vti ex fragmento manifestum est, prodente tam Caecilium Metellum quàm Marcium Proconsules triumphasse & non Consules. Caecilijque trιumphum praeponit triumpho Q. Marcij.


   Nomen patris C. Lιcinij Getae Cos. hactenus obscurum ex nummo antiquo repositum est, in quo C. Licinium Getam Publij filium fuisse disertè perscrιptum est.


   Iunium quoque Silanum Cos. patrem habuisse Lucium nummus antiquus testatur.


   L. Hortensius qui hoc anno Cos. designatus, antequã iniret damnatus fuerat, Lucij filium fuisse ex nummo antiquo didιci: qui nummus, vti credere est, dum ille alio aliquo magistratu fungeretur, forsan Aedilitate, Quaestura, aut Praetura procusus fuerat.


   Cn. Manlij cos. patrem fuisse CnAeum in nummo antiquo inuenio.


   C. Flauij Fimbriae Cos. patris nomen ex nummo antiquo repositum est, scilicet Titi.


   M. Antonium, qui hoc anno Praetor triumphauit, & anno DCLIIII. consulatum gessit, Caij filium fuisse numismata antiqua declarant.


   D. Iunium Silanum, qui hoc anno Propr. triumphauit Lucij filium fuisse nummus antiquus arguit.


   Nomen patris M. Herennij Cos. Caius, ex nummo similiter antiquo reposuimus.


   Publium Lucium patrem fuisse Lucij Licinij, qui hoc anno Propr. triumphauit nummus etiam antiquus nos docet.


   Quia, vt supra dιximus, ex nummo antiquo inuenio Lucium Hortensium patrem Quincti Hot tensij Cos. istius anni, filium itidem fuisse Luciյ, proinde aui nomen hîc a nobis additum est. L. N.


   M. Pisoni, qui hoc anno Procos. triumphauit, cognomen FRVOI adscripsimus ex duobus nummis antiquis, quorum vnus hîc expressus est, alter ad Consulatum ipsius anni CDXCII.


   L. Volcatium Tullum Quincti filium fuisse prodit nummus antiquus.
   Quod superius M. Antonium Caij filium fuisse diximus, ideo & hîc C. Antonio M. filio Cos. aui nomen Caij adscripsimus.


   M. Iunium Silanum Cos. anni DCLXIIII patrem D. Silani qui hoc anno consul fuit filium fuisse L. Silani suprà ostendimus, hinc & aui nomen hîc subiunximus.


   M. Calpurnius Bibulus patrem habuit Lucium, vt in nummo videre licet.


   Ex nummo antiquo constat C. Postumιum qui hoc anno Propr. triumphauit, Auli fflium fuisse.


   M. Valerius Messalla Cos. Caij filius fuit, vti ex nummis antiquis liquet.


   Ex Dione hîc addidimus Caesarem post victum in Pharsalia Pompeium, Tribuniciam potestatem in perpetuũ cum annua Dictatura accepisse: victum autem a Caesare Pompeium XIII Kal. Sextil. in nostris ad hunc Fastorum locum commentationibus quas cum Iulio nostro edidimus quum ex Kalendario antiquo, tum ex varijs auctorum locis inter se collatis ostendimus.


   Secundam autem Caesaris Dictaturam hoc anno constituimus, quam tabulae CapitolinAe in annum sequentem reijciunt, annum cum ipsa, vti videtur, Dictatura inchoantes constituentésque ιdem anni & Dιctaturae initium, ducta scilicet linea inter secundum Caesaris Consulatum & hanc Dictaturam, quod & alij qui Fastos Capitolinos postea supplerunt vel commentati sunt, sequuntur. Sed nos auctores probatę fidei, Dιonem imprimis sequuti, maluimus secũdam dictaturã collocare sub hoc anno DCCV, tanquam iam tum decretam & geri coeptam: ita tamen vt cum ea annua fuerit, non negem pro maiori parte gestam anno sequenti, scilicet DCCVI. In hanc sententiam me pertraxêre, 
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer