Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

320.

321.
HVBERTI GOLTZII
IN ALIQVOT FASTORVM LOCOS
ANIMADVERSIONES.




    HOC ANNO Carolus Sigonιus Q. Fabium Pictorem L. Quinctium Gulonem Coss. locauit: quem & Onuphrius prius sequutus fuerat, sed mutata postea sententia pro Quinctio Gulone Q. Ogulnium Gallum, pro Q. Fabio C. Fabium substituit: quòd & Pighio nostro placuit. Cui sententiae quum tam Fasti Graeci quàm Zonaras & emendatiora antiquioraq́ue Eutropij exemplaria adstipulentur, & nos illam haud inuiti amplexi sumns, maximè quum & nummi antiqui hîc nobis suffragentur. Interim & hoc hîc obseruandum, saepe in antiquissimis nummis pro g. littera c. scribi: vti hîc in Ogulnij nummo OCVL. CAL. PRO OGVL. GAL. Quod & in alijs quibusdam qui in Fastis nostris post hunc annum spectatur nummis factitatum, in quibus CVLO, CALBA, CVRGES, CLICIA, CLABRIO & similia legimus, pro Gulo, Galba, Gurges, Glicia, Glabrιo.


   Sempronij qui hoc anno Cos. fuit cognomen in antiquis numismatibus sine adspiratione scribitur SOPVS. Quod necipsum in antiquissimis nummis infrequens est. Legimus enim & in alijs PILIPPVS, TAMPILVS, GRACCVS, PVLCER, TRIVMPVS pro Philippus, Tamphilus, Gracchus, Pulcher, Triumphus, & similia.


   In praenomine Sulpicij Paterculi, qui hoc anno Cos. fuit, ipsae inter se Tabulae CapitolinAe discrepant, illae scilicet in quibus Triumphi adnotati sunt a Tabulis Consulatuum & reliquorum magistratuum. In his enim Quinctus, in illis Caius vocatur. Hinc haud immerito videri posset, non eundem fuisse auctorem tabularum Triumphalium & Consularium. Cui rei praeter alia & hoc argumento esse potest, quòd Augustus in tabulis magistratuum saepissimè & ferè semper, IMP. CAESAR DIVI F. C. N. scribitur, in Triumphis verò non semel IMP. CAESAR DIVI F. C. F. Sed nos Sulpicio hîc Caij nomen praeposuimus, idq́ue eo libentius, quod nummus quo Sulpicij Triumphus exprimitur Caium nominat: Quod & Sigonio & Marliano magis placuisse video.


   Cuspinianus ratus Blasionem alterum Coss. istius anni eundẽ esse qui prius anno CDXXCIII. Consul fuerat, scilicet Lucιj filium, adscripsit secundùm Consulem fuisse: quem & alij quicumque hactenus Fastos digesserunt in hoc sequuntur. Sed quum praeter Cuspinianum, quod sciam, id alius nemo tradat, sitq́ue penes M. Laurinum nummus antiquissimus Cn. Blasionis CnAei filij, eius, vti verisimile est, qui anno iam proximè dicto Consul fuit, adscripsimus hunc Cn. filium L. nepotem fuisse, non addito. II.


   Quia ex nummo antiquo, qui infra pag. 106. expressus est ad Dictaturam Q. Fabij Maximi constat M. Minucium Rufum ipsius Magistrum Equitum Publij filium Quincti Nepotem fuisse ideo hic adscripsimus P. F. Q. N.


   C. Terentij Varronis Cos. istius anni patrem fuisse Aulum inuenio in antiquo nummo qui hic adpictus est: Quare A. filium fuisse in tabella adnotauimus, ab alijs praeteritum.


   M. quoque Heluij Blasionis, qui hoc anno Pro pr. triumphauit, patris nomen, scilicet Publij, ex antiquo nummo adscriptum est.


   Tabulae CapitolinAe & qui has sequuti sunt, duos tantum L. Aemilij Paulli Triumphos agnoscunt: priorem, qui anno DLXXII actus est de Liguribus, alterum, qui de rege Perse ex Macedonia. Solus Onuphrius tertium triumphum inseruit, eúmque primum e tribus hoc anno ab Aemilio actum scribit ex Hispania Vlteriore: atque id quum ex Velleio Paterculo, tum auctoritatem sequutus inscriptionis CapitolinAe vetustissimae, & nummi argentei perantiqui, quem postea Paullus Lepidus in honorem Aemilij Paulli signari curauit. Quorum quidem auctoritas, vti publicorũ monimentorum, cùm apud me non leuioris sit momenti, quàm ipsarum Tabularum Capitolinarum, non potui non hac in parte Onuphrij sententiam amplecti, eundémque primum Aemilij Triumphum hic inserere. Verba autem Paterculi sunt haec. Tum [ scilicet quum Po. Ro. bellum cum Perse rege Macedonum gereret. ] Senatus Populúsque Ro. L. Aemilium Paullum, qui & Praetor & Consul triumphauerat, Consulem creauit. [ scilicet II, nam & ante anno D LXXI Consul fuerat ] Is Perseum ingenti proelio apud vrbem Pydnam in Macedonia Fusum fugatúmque castris exuit: deletísque eius copijs destitutum omni spe, coëgit e Macedonia profugere, quam ille relinquens in insulam Samothraciam profugit, templiq́ue se religioni supplicem credidit: ad eum Cn. Octauius Pr. qui classi praeerat peruenιt, & ratione magis quàm vi persuasit, vt se Romanorum fidei committeret. Ita Paullus maximum nobilissimúmque regem in triumpho duxit. Inscriptio autem antiqua ne & illa hic desideretur sic habet. L. AEMILIVS L. F. PAVLLVS COS.II.CENSOR AVGVR TRIVMPHAVIT TER. Nummus verò infra pag. 134. ad Censuram eιusdem L. Aemilij Paulli affixus cernitur.
m m. iij.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer