Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

319.


Consules suffecti siue honorarij in certos anni menses creari coepti. Eodem anno Caesar XIIII Praetores creauit: Et post Hispaniam a Pompeij liberis receptam, confectis iam omnibus bellis ciuilibus, PARENSPATRIAE & Dictator perpetuus appellatus atque Imperator praenominatus est. Anno ab hoc proximo Praetores XVI Caesar creari instituit: Et praeter quattuor Aediles hactenus creari solitos, e quibus duo Plebis, totidem Curules dicebantur, insuper alios duos creauit, quos, quòd annonAe & rei frumentariae praeessent, Ceriales vocauit: hosq’ue e Patribus creari instituit, nam

reliqui quattuor Plebeij erant. Occiso autem eodem anno a Bruto & Cassio cum coniuratorũ manu Caesare, anno insequenti DCCX , M. Aemilius Lepidus, M. Antonius & C. Caesar Octauianus (qui a Caesare adoptatus fuerat,) inita societate Rempublicam

occuparunt: seq’ue ipsos Triumuiros Reipublicae Constituendae Consulari potestate & cum summo imperio in quinquennium renuntiarunt. Quo finito anno DCCXVI , in alterum quinquennium se iterum Triumuiros pari potestate crearunt. Sed anno insequenti M. Lepidus a Caesare conlega coactus Triumuiratum abdicauit. Interim ob grauissimas inter Caesarem & Antonium simultates, orto inter ipsos bello ciuili, victoq’; anno DCCXXII , & proflligato tandem ad Actium cum Cleopatra Aegypti Regina M. Antonio, atque ita sublato imperij consorte, summa Reipublicae ad Caesarem

Octauianum deuoluta est. Anno ab hoc secundo DCCXXIIII , vti prius Iulius Praefectus moribus, ita & Caesar Octauianus Rector morum legúmque in locum Censorum creatus est: eàque potestate accepta sine Censurae honore Censum Pop. Ro. ter egit. Eodémque anno PATER PATRIAE appellatus est. Anno proximè insequuto Caesar potestatem Reipublicae constituendae in decennium a Senatu Populoq; Ro. accepit. Anno verò DCCXXX. Dictator perpetuus a Populo appellatus, odiosum & semel e Republ. sublatum magistratum & quasi cum patre consepultum admittere noluit, Tribunicia interim potestate, quae simul deferebatur, accepta: qua honoris

praerogatiua summa rerum deinceps penes vnũ Caesarem fuit. Nam praeterquam quod inuiolabilis esset, & tam dicto quam facto laesus etiam indicta caussa poenas pro arbitrio repetere posset, aliorum quoque magistratuum acta, si minus probarentur, rescindere & abrogare poterat: ita vt reliqui posthac magistratus non tam re quam nomine tenus gererentur. Anno tamen ab hic quinto DCCXXXV , vt Tribuniciam, ita & Reipublicae constituendae potestatem M. Vipsanio Agrippae genero suo communicauit, vtiq’; & ipsi a populo deferretur auctor fuit, iam tum imperio successorem hoc ipso designans. Quo mortuo Tiberium quoque Claudium Neronem, priuignum, generum simul & filium adoptiuum, eiusdem honoris & potestatis socium, pariter & imperij successorem delegit. His itaque initijs imperium Populi Ro. singulare per Caesarem di-
ctatorem primúm inchoatum, deinde varijs artibus & rationibus per
Augustum confirmatum & stabilitum, tantis postea successi-
bus progressibúsque in eam magnitudinis molem co-
aluit, in qua per plura annorum saecula, inter
omnia alia longè maximum florentis-
simúmque perdurauit. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer