Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

316.

ijdem qui anno superiori, postquam Tribuni abdicassent, per reliquum anni tem pus Consules fuêre, ijq́ue Lustrum condiderunt. Quincto ab hoc anno, qui fuit trecentesimus quartus decimus, nouus ortus est tumultus propter Sp. Melium equestris ordinis virum: qui in summa annonAe caritate frumentum sua pecunia mercatus, id populo distribuerat: vnde gratiosus apud plebem factus & elatior, de regno cogitasse creditus a C. Seruilio Ahala magistro equitum, approbante factum L. Quinctio Cincinnato (qui Dictator regni opprimendi & seditionis sedandae caussa creatus fuerat) securi percussus fuerat. Hinc Plebs commota, iterum per Tribunos plebis Tribunos

Militum pro Consulibus flagitare institit: maximaq́ue Tribunorum contentione effectum vt anno sequenti CCCXV suffragijs populi tres iterum Tribuni militum Consulari potestate crearentur. Hi fuêre M. Aimilius Mamercinus, L. Quinctius Cincinnatus eius qui proximè Dictator fuerat filius, & L. Iulius Vopiscus. Anno insequenti sedatioribus iam plebeiorum animis iterum ad Consules reditum: creatiq́ue M. Geganius Macerinus III , L. Sergius Fidenas. Nullaq́ue plebis indignatione aut dissensione per tres annos insequentes comitia Consularia fuêre: donec anno CCCXX Tribunis plebem per assiduas conciones concitantibus & comitia Consularia impedientibus, res tantum non ad Interregnum perducta est. Nec prius destitêre Tribuni plebis, quàm Tribuni militum iam tertio crearentur: factiq́ue rursus tres, ijq́ue patricij: Nec facta anno insequenti vlla Consularium comitiorum mentione, alij iterum tres Tribuni militum creati sunt. Caeterùm anno proximè insequuto, qui fuit CCCXXII nuntiato tumultu ab Aequis & Volscis, rursum Consules creati sunt, T. Quinctius Pennus Cincinnatus, C. Iulius Mento. Sicuti & per quatuor annos proximos summa rerum penes Consules fuit. Quincto verò post anno, qui fuit cccxxvii rursus Tribuni militum facti, vti & duobus qui proximè insequuti sunt annis. Ab illo tempore pore per plures annos subinde variatum: ita vt nunc Consules, interdum Tribuni militum crearentur, prout vel Patrum auctoritas, vel Plebis insolentia & peruicax Tribunorum contentio praeualebant, vsque ad annum CCCXLV , a quo ad annum vsque CCCXCVII ferè apud Tribunos militum summa in Republica potestas fuit: ijq́ue diuersimodè nunc tres nunc quatuor, postea sex simul creati sunt: Totoq́ue eo tempore quod medium fuit duobus tantùm annis Consules fuêre, anno videlicet CCCLX cum insequenti. Anno ab vrbe condita CCCLXII Roma a Gallis Senonibus obsessa

est; eadémque anno insequenti fusis ad Alliam flumen Romanis capta, Capitolio tamen, in quod se robustissimi quiq́ue atque Aetate minus prouecti receperant, seruato. In quod quum Galli nocturnas excubias fallentes per auersam collis partem euasissent, anserum clangore proditi, potissimúmque opera M. Manlij (quia Capitolio seruato postea Capitolinus dictus est) deiecti sunt. Coactis deinde Romanis propter fa mem despondere, vt mille auri talenta darent, eoq́ue pretio obsidionem redimerent, Furius Camillus, qui id temporis Ardeae exulabat, Dictator absens creatus, dum aurum appenderetur, cum exercitu inprouisis superueniens, Gallos septimo quo Capitolium obsidere coeperant mense vrbe expulit cēcidítque. Annus qui hunc insequutus est CCCLXIIII , sine Consulibus & Tribunis militum fuit, Camillo ad preces Senatus Populiq́; Romani Dictaturam continuante. Anno deinde ab vrb. cond. CCCLXVII. nouae rursus turbAe nouiq́ue motus extitêre. C. enim Licinius Caluus siue Stolo & L. Sextius Tribuni plebis legem promulgarunt, qua Tribunorum militum comitia tollerentur, vt in locum eorum rursum Consules crearentur, altérq; eorum e plebe. Quam legem, quum per conlegarum, qui in hoc a Senatu comparati suerant, intercessionem perferre prohiberẽtur, Licinius vicissim & Sextius reliquorũ magistratuum Curulium comitia intercessione tollentes, solos Aediles & Tribunos plebis creari passi sunt: factiq́ue Tribuni plebis anno CCCLXXVIII ipse C. Licinius Caluus & L. Sextius sine alio Curuli magistratu: durauítque ea Magistratuum solitudo quinquennium, summa
mm


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer