Volltext: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

36.

nobis asscripti & assignati sunt, percussi, sed ab ipsis Quaestoribus, Proquaestoribus, AEdilibus, Triumuiris, Duumuiris, vel dum alio aliquo Magistratu, qui pecuniae feriundae facultatem haberet, fungerentur: vti aliquoties in nummis ipsis annotatum videmus. Et cùm plerunque contingat plures eundem simul obire Magistratum, hinc non infrequens est, vt vni numismati duo, nonnunꝗ & tria nomina inscripta legantur. Qui rursus cùm aliàs seorsim vel Consulatũ, vel alium aliquem Magistratum cum alio aliquo gesserint, quàm qui ipsis seu in Quaestura, vel AEdilitate, vel aliàs collega fuit, coactus sum, quanquam inuitus admodum, eundem nummum aliquoties iterare, & pluribus locis proponere, scilicet quoties vnum è nominib. ipsi impressis in Fastis nostris occurreret: ita tamen vtnon saepiùs quàm semel singuli nummi propter singula nomina à nobis in proscaenium, vt ita dicam, producta sint: scilicet quae duo nomina continerent, bis, quae tria, ter, necampliùs. Sicubi autem loca vacua occurrent nõ appictis numismatibus, hîc scias me destitutum fuisse exemplarib. nummorũ, quos iis locis reponerem. Cuius quidem rei culpa, quum locupletissimos eosq́; ꝗ plurimos habeam per vniuersam ferè Europam meae in conquirendis vndiq; nummorũ antiquorum exemplarib. diligentiae & studij indefessi testes viros praestantissimos, nõ vereor ne in me reiiciatur. Quin potiùs quicquid id est damni & iacturae (vti est quàm maximum) tempori ipsi, & vetustatis omnia vorantis & consumẽtis inuidiae & iniuriae imputandum venit. Vt interim de detestanda imperitorũ quorundam auaritia hîc sileam, qua hactenus maximos optimorum & omnigenûm nummorum aceruos in varios vsus conflârunt, & fructu incredibili iniquissimè nos spoliârunt, vti & aliâs aliquando expostulaui. Atqui magna & certa spes affulget, quaecunque nunc in manibus sunt, & quae posthac è tenebris erui continget, diligentiùs deinceps fιdelius q́ue conseruanda, & ab interitu vindicanda, quòd ea non solùm passim apud omnes magno in pretio, quasi cimelia quaedam, haberi videam, verùmetiam quòd quis sit vsus ipsorum numismatũ, simul quantum ex ipsis fructus peti, & vtilitatis percipi possit, nemini ferè obscurũ esse mihi persuadeo. Quanquam non desunt quidam etiamnum viri alioqui non indocti, qui in ea sententia versantur, & obstinatiùs haerẽt, vt credant sterile prorsus & vacuum esse antiquitatis studium, vt in quo sit curiositatis plurimum, fructus nihil aut parum. Quam tam sinistram de re nunquam satis laudata opinionem, vt vel tandem exuant, operaepretiũ me facturũ credidi, si paucis, & quasi παρέργως, varium multiplicemq́; huius studij vsum esse ostenderem. Primùm enim, si rem Grãmaticam tractes, an non multa cognitione non indigna de antiqua & recta vo cum scribendarum ratione, quam ὀρθογραφίαν Graeci vocant, de pronuntiatione, & notis, tam in nummis ipsis, quàm in reliquis antiquorum monumẽtorum reliquiis, inuenies? Si Poëticen, plurima quoque ex Poëtarum fabulis petita, de Diis Gentium, Semideis, Heroibus, Nymphis, aliaq́; innumera, quē Poëtarum sunt propria, passim se offerunt. Si Iurisprudentiam quaeris, & rem politicam? 

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer