Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

35.

tabulis ampliorib. Dictaturarum & Triumphorum affixae adhaerent. E quibus itidem singulae exiguae dependent tabellae, quae similibus notis & characterib. cùm metallum, tum modum nummi ostendunt. In ipsis aũt Triumphorum tabulis saepiùs videre est longiusculam huiusmodi virgularum seriem /////////, quae diem, nonnunꝗ̃ & mensem, quo actus est Triumphus, ignorari demonstrat, vtpote qui nec ex veteribus marmorum monumentis, neq; ex ipsis histo riarum scriptoribus colligi potest. Eôdem pertinent similes virgulae in tabellis quibusdam oblongioribus, quae post mortem Diui Iulij, & post annum DCCX . iuxta Consules suffectos in locum ordinariorum locatae sunt: significant enim diem & tempus, ex quo Consulille suffectus est, & Consulatum inierit, esse in obscuro. In tabulis verò Consulum, Censorum, Dictatorũ Magistrorum Equitum, & reliquorum Magistratuum, non rarò videbis huiusmodi virgulas ante literas F. & N. sic /.F./. N. quae si ante vtranq; literam erit, significat & patris & aui illius Cõsulis, Censoris, aut alterius Magistratus, qui in tabella descriptus est, nomen non extare. Si ante alterã tantùm, scilicet N . sic /. N . significat nomen aui tantùm ignorari. Quae quidem patrum & auorum praenomina, siquidem scibi potuissent, loco virgularum ponenda fuerant ijs literis quibus pręnomina scribi solent, vt: A.P.C.CN.Q. M.L.T. & similibus, quibus Auli, Publij, Caij, Cneij, Quinti, Marci, Lucij, Titi nomina, & similia significantur. Praeterea nolim hoc tibi persuadeas, optime Lector, me in ea esse sententia, qui putem haec Consulum & aliorum Magistratuum, quos hrc tibi exhibemus, numismata, eodem semper anno aut tempore publicata & signata fuisse, quo ipsi huiusmodi Magistratũ gerebant, ad quem nummi à nobis appacti sunt. In paucis enim nummis Consulatum expressum videmus: Dictaturam verò in nullis, praeterquã in Caesaris numismatis reperias: Titulum Magistri Equitum nusquam adhuc in nummis deprehendi: & Censurae in scriptio primùm in Tiberij Claudij Cae saris numismate legitur. Sed quum ipso istius instituti initio diu multumq́ue mecum cogitarem, & sollicitus haererem, in quem potissimùm ordinem Consularia haec numismata à me digeri possent, multa & varia animo agitanti, illa demùm ratio atq; ordo visus est ꝗ̃ maximè appositus & cõueniens, quem mihi potissimùm suggessit, imò praescripsit, MAecenas ille meus ferè vnicus Marcus Laurinus Dominus de Watervliet, omnis rei antiquariae vti studiosissimus, ita simul & scientissimus: cuius opem atq; operam vti mihi hactenus in omnib. maximo fuisse vsui re ipsa comperi & expertus sum, ita etiam ipsius monitis & consiliis lubentissimè tutissimeq́; acquiesco. Is itaq; mihi auctor fuit, vt Fastis Magistratuũ Romanorũ vnà cum Triumphis, cùm ex antiquis monumentis, tum ex aliorum scriptis in ordinem digestis, vti à pluribus ante me factum videbam, nominib. q́; Magistratuum simul & Triumphis in tabellas, cuiusmodi vides, transcriptis, quoscunq; nummos reperire possem, in quibus eadem illa nomina legerentur, qui Magistratum illum gessissent, aut Triumphũ egissent, tabellis ipsis adiungerem: quanquam non quidem in eo ipso Magistratu, cui à
C iij


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer