Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

34.

Regis Sabinorum signauit, & in parte auersa Sabinarum raptum, nonnunquam etiam Virginem Tarpeiam, quae prodita arce Tarpeia à militibus Sabinis clypeis obruta interiit. Similiter & C. Memmius Quirinus, propter Quirini cognomen, caput Dei Quirini, quod & Romuli, suis nummis impressit: vti Pompeij & Pomponij, Numae Pompilij, Pomponis filij caput & effigiem, quòd vtraque forsan gens ad hunc suam originem referret. Simili quoq; ratione L. Hostilius Mancinus Consul anno ab vrbe condita DCVIII . & L. Marcius Philippus Consul anno vrbis DCXCVII . capita Regum Tulli Hostilij & Anci Marcij in nummis suis publicârunt: Cautem Marcius Cen sorinus Anci Marcij, & Numae Pompilij capita, simul vno in nummo cum portu Ostiensi in parte altera: M. verò Tullius Decula Consul anni DCLXXII . Seruij Tullij vultum & imaginem expressit. Ceterùm Tarquiniorũ familia cùm vrbe simul & regno pulsa velut extincta concidisset, nulla eius in numismatis retineri & conseruari memoria potuit: quanquam L. Tarquinius Priscus, qui regnum non minùs fortiter, quàm prudenter, & modestè administrarat, eo honore minimè indignus esset. Atque haec ferè ad Regios nummos, qui primis oCto Fastorum nostrorum tabulis spectantur, pertinent: quanquã etiam ad eandem hanc rationem exigenda sunt etiam illa numismata, quae postea Consularium aliorumq́ue Magistratuum tabellis à nobis adduntur: potissimùm sis quibus argumenta rerum multò antè gestarum continentur, aut nomina leguntur in scripta eorum, qui vel anteꝗ̃ nummus argenteus Romae procuderetur, Consulatum, aut alium aliquem Magistratum gesserunt. Quòd autem ad reliqua attinet, illud te monitum velim, nummorum omnium, qui ab anno vrbis condite CDXXCIIII . vsq; ad finem, singulis Consulatibus & Censuris affixi cernuntur, partes aduersas & auersas tabellis minusculis sibi connecti, in quibus, notis quibusdam literarum, metallum, ex quo numisama conslatum est, indicatur. siquidem AV aureum, AR argenteum, AE Aereum ipsum esse significat. Quòd si duobus tribúsve metalli generibus nummus aliquis procusus sit, totidem etiam huiusmodi notae conspiciuntur adiunctae: quibus etiam notulis Graeci aliquot characteres αβγδ. & c. vt nummi magnitudo cognosci possit, subijciuntur. quò etiam figura infrà posita, quae ex pluribus circulis alijs alio maiorib. constat, ijsdemq́; characteribus per singulos circulos notata, pertinet. Nimirum vt intelligas, numisma, ad quod character aliquis in tabella asscriptus est, tantum esse, quantum est interuallum inter supremam figurae, quam dixi, lineam circularem, & alteram cuiidem character, quem nummo additum vides, suprascriptus est. Ceterùm Dictatorum & Magistrorum Equitum, praeterea Triumphorum numismata, non quidem tabulis illis, quibus Dictatorum Magistrorumq́ue Equitum nomina inscripta sunt, aut ipsi Triumphi annotati, imponuntur, aut incumbunt, vt suprà in Consulatibus, aut Censuris, sed singulae illorum numismatum partes hinc inde ab vtroque latere 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer