Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

32.

33.
AD LECTOREM


    QVID obsecro, beneuole Lector, noui aliquid in publicum emittenti gratius atque optatius esse possit, quàm vt ipsius & mens & institutum, priùs quàm in reprehensionem incurrant, rectè intelligantur? Sed eius interim, qui suas lucubrationes aut immeritò negligi, aut improbari, aut de ijs perperam iudicari nolit, partes etiã sunt, vt animi sui sentẽtiam planè & perspicuè explicet, & quasi oculis subiiciat. Quod hoc loco mihi omnibus modis faciundum esse duxi, praesertim cùm id huius operis ratio, ita vt in eo aliqua necessitatis pars esse videretur, efflagitaret. Proinde hoc te primùm scire velim, in ea opinione me non versari, vt hos nummos, qui horum Fastorum initio proponuntur, Regibus ipsis imperantibus cusos esse existimem: quandoquidem id longo interuallo pòst factum esse, dubitari nõ potest. Primum enim, cuius nota est Romuli, siue Quirini caput, M. Terentius rentius Varro Lucullus Consul circa annum vrbis conditae dclxxx . ferijt, sicuti & C. Memmius Quirinus. Secundum, in quo Mars ad Rheam velut eam mox compressurus accedit, Antoninus Pius Augustus: tertium, in quo pastor Faustulus Romulum & Remum apud lupam inuenit, Sextus Pompeius Fostulus Consul anno vrbis conditae DCCXVIII . & quartum, qui Romuli Conditoris aratro sulcum pomoerij vrbis Romae ducentis imaginem gerit, Titus Caesar Vespasiani Augusti filius signari iussit. Deinde is, qui tibi Romulum triumphantem exhibet, & item alter, in quo eundem opima ferentem spolia vides, ab Antonino Pio Augusto percussi sunt. Reliquorum autem numismatum cuius vtraque pars aduersa & auersa expressa sit, quarũ altera semper illius cuius nummus est, aut sub cuius magistratu signatus est, nomen cõtineat: facilè à quibus, vel quo ferè tempore, & in cuius honorem & gratiam procusa sint, perspicitur. Hocenim in Consularib. numismatis obseruatum est & animaduersum, posteris eorum, quorum egregia extarẽt in Remp. merita, siue ob rem bello benè & feliciter gestam, rempublicam probè administratam, siue etiam ob opus aliquod ad vtilitatẽ dignitatemq́; publicam extructum, à Senatu concessum & indultũ fuisse, vt praeclara maiorum suorum, aut à quibus se oriundos videri volebant, facta, etiam longo pòst tempore ac pluribus saeculis, publicis nummorum monumentis impressa, & suae luci restituta, in hominum memoriam reuocarent, & quantũ in ipsis erat, immortalitati Aeternitatiq́; consecrarent, additis nonnunquam & vulti bus ipsorum, qui ex antiquis cùm statuis tum alijs imaginibus (quas longo ordine seriatim vel à prima origine in atriis suis dispositas, etiam in multa saecula ad pompas sunebres, aliaq́; similia asseruare, & spectandas proponere solebant) in ipsis nummis ad viuum expressi erant. Hinc L. Titurius Sabinus in nummis suis propter Sabini cognomen, caput T. Tatij Sabini
C ij


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer