31.
vnumq́ue etiam hodie & legittimum Romanum imperium agnoscimus, quod nec vlla temporum circunscriptione terminandum credimus. Nam Bar baricum illud Othomannorũ regnum, vti tyrannidem potiùs, quàm imperij nomine dignũ censemus, ita grauissimo molis suae casu impulsum ruiturum aliquando, & eundem quem reliqua Orientis regna finem habiturum speramus & credimus. Cùm igitur haec ita sint, Viri amplissimi, vos potissimùm ex vniuerso mortalium coetu dignos iudicaui, quibus hosce Magistratuum olim vestrorum Fastos dedicarem inscriberemq́;, vt sub vestri nominis auspicio gratiùs acceptiusq́; apud omnes in lucem aliquando prodirent. Quando vos estis, qui in illorum qui hîc describuntur Magistratuum locum successistis, quiq́; eandem Rempublicã vestro consilio, vestra prudentia administratis. Quod vt ita facerem, vestrorum in me meritorũ ratio praeter cetera postulabat, qui me licet aduenam & peregrinum non solùm in Capitolium vestrum admittere dignatiestis, sed (quae vestra est in quosuis, & potissimùm exteros, nunquam satis laudata humanitas) etiam intra Palatia vestra & tecta priuata, atque adeò in intimos Aedium vestrarum recessus recepto, iuuandi promouendiq́ue instituti mei ergò, opulentissimos thesauros cùm à numismatib. omnigenis, tum à reliqua supellectile antiquaria & antiquitatis monumentis instructissimos, aperiendos, proferendos, candideq́; & citra inuidiam communicandos curaueritis: ita vt non solùm inspectio, sed & ipsa contre-
ctatio rerum maximè singularium mihi libera fuerit. Quò
magis fore confido, vt hunc meum laborem gratum
& acceptum sitis habituri, & me simul grati animi
significationem dare cupientem, vestra gra-
tia, vestroq́; fauore non indignum ex-
istimaturi. Brugis Flandrorum.
IIII. Idus Ianuar. M. D. LXVI.