Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

30.

Eaq́; triumphorum magnificentia tanto sumptu, tanto apparatu instrcta fuit, vt vel ex vno triumpho Romanorum opes, magnitudo, & potentia cognosci potuerit. Et verò haec vestra Roma orbis rerumq́; Domina, quanquam & ipsa voluentibus annis, confectoq́ue iam duodecim saeculorum curriculo, quae Marcus Varro per duo decim illos vultures, quos Romulum dum Vrbi condendae auguria caperet, vidisse tradunt, significari voluit, (vt nihil est in rerumnatura perpetuum, & cui non dominetur saeua & ineuitabilis Fati necessitas) tandem in Barbarorum potestatem peruenerit, non tamen, vt reliquae omnes ante ipsam Monarchiae, vetus imperij ius aut nomen vnquam amisit. Quando ne ipsi quidem Gothi, quan quam aliàs infestissimi, vsqueadeò inuidêre gloriae Aeternitatiq́ue nominis Romani, vt id semel extinctum, aut perpetuis obrutum sepultumq́ue tenebris cuperent. Quin potiùs Odoacer, Theodoricus, Alaricus, Theodahatus, Totilas, Witiges, Hildewaldus, reliquáq;; Gothicorum Regum & Principum turba, qui Roma occupata in reliquo ferè Occidente rerũ potiebantur, quasi Aemulatione quadam Principum Romanorum perpetuitatinominis Romani studuisse videntur, dum & ipsinummis suis exprimi & inscribi curarũt varia vrbis Romae elogia. In plaerisque enim legimus, VRBS ROMA: in nonnullis, INVICTA ROMA: in non paucis, ROMAE AETERNAE: in aliquibus, GLORIA ROMANORVM: in aliis verò aliter. Solus Ataulphus Gothici nominis illustrandi centeris studiosior, Gothiam appellari voluit, publicato nummo, in quo Roma cultu & habitu peculiari & solito, quóque potissimùm digno scitur, sederet, cui Victoria lauream offerret, cuiq́; inscriptum esset, MEMORIAE GOTHIAE. Idémq; vetuiteam deinceps Augusti vrbem appellari, sed à se Ataulphi vrbem dici voluit. Sed quid hac sua ambitione profecerit, euentus docuit: Manet enim, manebitq́; Aeternùm, dum haec mundi fabrica constabit, Augustum illud & venerandum Vrbis vestrae nomen,
C


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer