29.
inter cetera optârit, Romam vidisse eo statu, quo fuit quum praecipuè floreret & vigeret. Quid nunc dicam de iis, quae partim ad otium, fontem omnis mali, tollendum, partim ad subleuãdos exhilarandosq́; fessos vexatosq́ue nunc dιutinis bellis, nunc longa morborum lue, aut annonAe difficultate, aut aliis calamitatibus populi Romani animos, interim & ad ipsum Deorum cultum, auertendamq́ue, siue placandam Deorum iram instituta fuêre? Quae Romae ita frequentabantur, & continuo in vsu erant, vt pauci admodum per totum annum dies ab his vacuiessent: qualia fuêre Ludi propè insiniti tam Circenses, Theatrales, ꝗ Scenici, Compitalicij, & alij: Certamina agonalia, Decursiones, Venationes, Naumachiae, Munera gladiatoria, insinita rerũ admirandarum, & nunquam antea conspectarum, atque ex remotissimis orbis partibus cõquisitarum, spectacula, Congiaria, Donatiua, Epulae publicae, Viscerationes. Praeterea quotidianAe tantùm nõ feriae cùm votiuae, tum statae: dies festi tot Deorum, Natales virorum Principum cùm publicè tum priuatim celebrari soliti, Templorum, AEdium sacrarum, aliorumq́; locorum, imò ipsarum statuarũ Dedicationes, Funera publica, Supplicationes, Ouationes, Triumphi, Sacrisicia tam publica, solennia, & anniuersaria, quàm alia priuata insinita. E quibus omnibus nullum incundius, nullum plausibilius spectaculum, nihil quod populi animos Aequè afficeret, ac Triumphi: in his nanque cernere erat praeter innumeros gentium barbararum efferatarumq́; greges, qui populum Romanum grauissimis longissimisq́ue bellis infestarant, ipsos etiam Reges, aliosq́ue hostium Duces, & Imperatores captiuos vinsctosq; agi: tum in ferculis ipsis non oppidorũ tantùm & castellorum, sed nontium & fluuiorum ipsorum simulachra transserri: praeterea immensa auri argentiq́, tam facti quàm infecti, tam rudis quàm signati pondera, vniuersas Gazas regias, Tabulas, Signa, Statuas, Toreumata, vasa praegrandia exquisitissimè elaborata, & nõ minùs opere quàm materia ipsa Aesti manda, denique insinita Bar barici Asiaticiq́; luxus instrumenta.