28.
plaeriq; vel à prima Aetate, & plurimis etiam saeculis ante Caesarũ tempora signati: idq́; ita abundanter & copiosè, vt non tam aliquando depositos, aut casu iniectos, quàm terram ipsam nummis scaturire putes. Quod ipsum non minimũ opum inexhaustarũ, & immensae Romanorum potentiae, & quàm latè eadem se protulerit, argumentũ est. Praeterea facit & hoc non parum ad laudem Vrbis vestrae, quòd sicuti imperij sui fines longè late q́ue per orbem terrarum produxit, deductisq́; innumeris ciuium suorũ coloniis, vti quàmlatissimè Romana pateret ciuitas effecit, ita pul sa protinus omni barbarie, & morum feritate, primùm quidem sermonem Romanũ per omnes terrarum oras diffudit: qui tandem ita omnibus familiaris effectus est, vt & hodie cõplura idiomata (potissimùm per Europam) indigenis suis vernacula, inde fluxisse & deriuata certũ sit. Tum etiam sacra & leges omnibus passim communicauit, ita vt hodieq́; vniuersa Europa, & aliae nõ paucae prouinciae, nõ aliis aut sacris aut legibus, quàm Romanis vtantur. His si quis adiungere velit domestica Vrbis vestrae orna menta, eaq́ue quae partim apud vos nata & effecta, partim ex omnibus or bis partibus tum nobilium opera artisicum, tum naturae ipsius delitiae & miracula inuecta sunt, sigillatim percensere instituat, eadem quis opera aut sydera coelo micantia sereno, aut quantas Aestus voluit arenas enumeret. Quare ne hic mihi labor incassum suscipiatur, vnicum Cyneae elogium huc attulisse contentus ero: qui à Pyrrho Epirotarum Rege Orator Romã missus, reuersusq;, Regi interroganti: quid tandem de ipsa Vrbe ipsi videretur, & qualem eam offendisset, respondit breuiter: Quot domos, tot templa sibi visa esse, tot que Reges quot ciues. Quae quidẽ si tum temporis fuit Cyneae de vestra Roma opinio, quid amabò dicturusfuerat, si qualis sub Augusto trecentis póst annis fuit, ipsi videre contigisset. Qui eam ita maximis sumptuosissimisq́ue operibus vndique exornauit, vt non dubitauerit glo riari, se lateritiam inuenisse, relicturum marmoreã. Hinc minùs mirum videri debet, si ipse D. Augustinus vir tantus aliquando