Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

27.

passim relicta. Inter quae quis satis miretur porrectos in plura passuum milia Aquaeductus, qui in profundissimis conuallib. plurimis fornicibus aliis super alios vel ad sydera vsque exstru ctis, alibi perfossis vastissimis durissimisq́ue rupibus & cautib. deductisq́ue altissimis montium iugis, summa imis AEquabant. Quis iterum dignis laudibus extollat immensa illa tot Viarũ praegrandib. saxis instratarum spatia. quae per vniuersum orbem, quà Romanũ patebat imperium, quaquauersus per Alpes, perq́ue alios asperrimos inaccessosq́ue montes, pérq; altissimas paludes & voragines, per vastissimas solitudines, aliáque loca inuia directae & munitae, legionibus olim vestris de prouincia in prouinciam, ab Occidente in Orientem, rursus à Me ridie in Septentrionem, facillimum cõpendiosissimúmque iter praestare sole bant? Quae quidem omnia non tam ingenio & viribus humanis, ꝗ quasi Deorum essecta perfectáque consilio & manibus (quod & hodie à plerisque creditur & praedicatur, dum haec à cacodaemone, vel aliàs incantationibus & magicis artibus intra breuissimum tempus extructa affirmant) quan ꝗ iam semilacera, & cùm hominũ opera & studio, tum ipsatemporis iniuria conuulsa labefactatáque & ruinã minitantia, pristinam tamen maiestatem retinentia, & vel ipsa antiquitate reuerenda, insinitam inexhaustámque maiorum vestrorum po tentiam, tum excelsum illum & longè supra mortalia se efferentem populi Ro. animum irrefragabiliter nobis arguunt. Vt interim de incredibili Numismatum antiquorum tam au reorum & argenteorũ, quàm Aereorum vi & copia hîc sileam: quae cùm abhinc duobus annorũ milibus plus minus procudi coeptasint, plurimáque ex his etiam ipsa vetustas absumpserit, & longè plura in varios vsus conflata sint, quotidie tamen pas sim per vniuersum orbem cùm ex antiquorum operum rude ribus, tum exipso terrae sinu nũmi per maximos aceruos eruuntur effodiunturq́ue, tam ipsa notarum & typorum diuersitate, quàm pretio & materiae nobilitate spectabiles: & in his 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer