26.
subiunxisset, institutisq́; & legibus ornasset, & libertatis funda menta sirmissimè iecisset, veluti prouidam & optimam paren tem, in Caesares, tanquam in liberos suos, omne patrimonij sui ius transtulisse. E quibus cuiuis haud difficile fuerit Aestimare & cognoscere, cùm totum imperij Ro.corpus, tum peculiare illud decus & gloriam nunquã intermorituram vrbis vestrae, quae sanè hactenus non dicam superiorem, sed ne parem quidem vnquam habuit. Quod enim aliud imperium longiûs ac latiùs fines suos aliquando protulit, quàm Romanum? quod omnes ferè orbis regiones suo ambitu complexum, nõ solùm nationes eo tempore cognitas, sed & antea ignotas, imò ne auditas quidem sibi parere coegit. Quae ciuitas, quae gens, quae natio vnquã deductis è suo corpore colonis, tot ac tam diuersas orbis partes velincultas, vel malè habitatas frequentauit & excoluit. Quae tot vrbes à fundamentis extruxit, vel dirutas & à cultura hominũ desertas nouis hominum coetibus recreauit, quot vestra olim Roma. transmissis in id multoties in omnes ferè totius mundi oras etiam remotissimas per freta & maria ꝗ̃plurimis ciuium suorum milibus, qui vel nouas vrbes conderent, vel euersas & disiectas instaurarent, pulcherrimisq́ue & magnisicis operibus tam ad vtilitatem commoditatemq́; cùm publicam tum priuatam, quàm ad splendorem dignitatemq́; exornarunt & instruxerunt. Testantur id etiamnũ innumerae quae passim extant, antiquorum operum reliquiae & monumenta. In quamcunque enim te regionem contuleris, (si qua modò cultior est) quoquò te verteris, quaquà deflexeris, statim in oculos incurrent Theatra, Amphitheatra, Circi, Naumachiae, Hippodromi, Fora, Curiae, Palatia, Basilicē, Porticus, Thermae, Balnea, Cryptae, Labyrinthi, Aquaeductus, Viae, Pontes, Castra, Castella, Portae, Arcus, Trophēa, ColumnAe, Obelisci, Metae, Templa, AEdes, Sacella, Arae, Sepulchra, Cippi, Termini, Bases, Statuae, Colossi, Tabulae inscriptae, aliaq́; id genus innumera antiquitatis monumenta à maioribus vestris