Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

24.

& Clementiae laude reliqua omnia longo interuallo superauit. Quae cùm in alijs plurimis, tum in hoc potissimũ enituit, quòd nõ omnes prouincias, nec omnia regna, quae virtute & rei militaris peritia subegisset, sibi vendicaret, suęq́; ditioni subijceret: sed nonnunꝗ etiam immunitate tributorum concessa, liberos suis legibus viuere permitteret, interdum alijs Regib. aut viris principibus confoederatis possidenda cõcederet. Testis huius rei Asia deuicta, quam Regi Attalo Romani vtendam possidendamq́; tradidêre, certi plus hinc honoris & gloriae sibi imperioq́; suo apud omnes passim partum iri, si opulentissimã flo rentissimamq́; vel totius orbis partem non sibi retinerent, sed priuatae vtilitatis ratione neglecta alijs donarent. Testis & illa illustris atq; eximia Populi Ro. in Gręcos liberalitas, quam etsi ad perpetuam memoriã annalium monumentis diligenter cõsignarunt, nunꝗ tamen meritis efferre laudibus potuêre histo rici: cùm scilicet T. Quinctius Flamininus Imperator, Philippo Macedonum Rege superato, asfluenteq́; ad spectacula cer taminũ ex more vniuersa Graecia, silentio tubAe sono indicto, clarè per praeconem pronuntiari iussit, S. P. Q. R. ipsumq́; Fla mininũ, omnibus Graeciae vrbib. quae sub Philippi Regis imperio fuissent, libertatem, immunitatem, & ἀυτονομίαν concedere. Quid enim speciosius, quid iterum moderatius, ꝗ ita alios vin cere, vt de eorum libertate nihil detrahas'. quid ad omnem posteritatem illustrius, ꝗ non odio & ira, sed benignitate potiùs & beneficẽtia cum hostibus certare? Fuêre quidem in Romanis etiam cõplures alię virtutes, sed inter quas arcem & principem locum teneret Liberalitas ceterarũ quasi regina: quã quidem non tantùm S. P. Q. R. publicè in vniuersos, verùm etiam pri uatim ita exercuêre Imperatores aliquot Romani, vt vel per hanc solam exteras nationes, vrbesq́; nõ paucas sub imperium Po. Ro. adiunxerint. Ita vt ex his facilè perspici & cõstare pos sit, Romanosnõ tam vi & armis, ꝗ benignitate, liberalitate, fide, clemẽtia, moderatione, aliisq́; cognatisvirtutib. (quibus tam in
B ij


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer