Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

22.

populis, modò hic, modò ille, modò tertius quispiam, autetiam interdum tres simul pari potestate imperarent, haud facilè ex ijs, quae Agathias, Herodotus, Xenophon, Metasthenes, Iustinus, Dion, Diodorus Siculus, alijq́ue historicorum antiquissimi literis prodidêre, diiudicari potest, penes quos potissimùm summum imperium aliquanto, imò longiori aliquo tempore fuerit, nisi quòd MAedi oppressis tandem ceteris, rei summam ad se traduxêre, quã tamen non vltra annos CXCI. obtinuêre. Neque in dissimilem fortunam incidisse videntur & Graeci, quorũ Monarchia vti ab Alexandro Macedone initium sumpsit, ita decurso sex annorũ & septem mensium spatio, simulac ipse Alexander rebus humanis exemptus esset, de sua gloria decidit, & in partes quatuor, siue Tetrarchias diuisa est. Et quamuis ij ipli, qui prouincias inter se partiti fuerant, saepenumerò natis (vt in Aemulatione regni solet) contentionibus, alius alij quo iure, qua iniuria, iugum imponere niterentur, nonnulliq́ue ex his, vel quòd armorum & bellandi peritia ceteris praestarent, velipsius fortunAe beneficio adiuti, interdum superiores euaderent, nunquã tamen tantum ipsis spatij concessere Romani, vt à praeteritis difficultatibus & bellorum laboribus penitus recreati, se prorsus erigere, totumq́ue è cinerib caput extollere possent. Quod quidem ipsis eò fuit effectu faciliùs, quòdea esset tum temporis per totum terrarũ orbem Romani nominis celebritas, ea auctoritas, eaq́; potentiae fama, vt Reges alijq́ue viri Principes & populi etiam longissimè dissiti, non tam armis & aperto Marte reprimerentur, & in quiete continerentur, quàm solis iussis, sine vi, aut ferro, terrore perculsi tre pidare, imperata facere, atque in fide permanere facilè cogerentur. Sensithoc Syrię Rex Antiochus Epiphanes, cùm iam maximum & validissimum in expeditionem eduxisset exercitum, quò Ptolemęum Philometorem Ptolemaei Epiphanis & Cleopatrę sororis suae filium, fortunis & regno exueret, imperiumq́ue ad se transserret. Siquidem cùm Ptolemaeus Romanos
B


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer