Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

21.

aptissimo describerem. Tum etiam, vt Triumphos & Ouationes signatis annis & diebus (quotquot vel ex priscis, quae supersunt marmorum fragmentis, vel ipsis numismatis, & verissimis quibusq; historijs reperiri poterant) vnà cum Lustris, Ludis SAecularibus, Bellisq́; omnibus, & ipsis pace vbique parta lani clusi temporibus, eadem opera adiungerem. Quem laborem eo potissimũ consilio suscepi, vt ex huiusmodi descriptione, non modò tota administrationis ratio, quae Regumtempore & Reipublicae fuit, ingen tesq́ue mutationes, quae coortis subinde inter Senatum & Populum grauissimis seditionibus, priusquam totum illud vestri imperij corpus coalescere posset, inciderunt, faciliùs cognoscerentur: verùm etiam quò clarè perspiceretur, quemadmodum Monarchia Romana, cùm ex minima & propè despecta origine paulatim in summam excreuerit po tentiam, tum etiam speciem quandam Aeterni & perpetuò duraturi imperij prae se tulerit: quando nulla post hominũ memoriam neque magnitudine latior, neque pace belloq́; gloriosior, neque saeculorum interuallo diuturnior extitit: vt quae vel hactenus priscam authoritatem summa cum virtute defensam retineat, & mordicùs tueatur. Exemplo sanè alieno à reliquis Monarchijs, quae vt subito natae & exortae, ita etiam repentè nullis progressionibus vsae, collapsae sunt, & conciderunt. Cuius rei, si quaeras, nullam aliam caussam reperias, quàm quòd ex personis duntaxat, non (vtin imperio Romano) ex regionibus, prouincijs, vrbibus, Senatoribus, atque ipso adeò populo, earum fama penderet, & auctoritas. Quo factum est, vt Assyriorum Principes breuissimo tempore Chaldaeis Monarchiam eripuerint & extorserint: ita vt haec duo imperia (Chaldaeorũ inquam & Assyriorum) quanquam diuersa, multi vnum esse putauerint. Neque id profectò iniuria. Nam cùm MAedorum proceres seingessissent, & quasi intrusissent, ita vt exijs, quosiam dixi, 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer