Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

19.

20.
HVBERTI GOLTZII HERBIPOLITAE
VENLONIANI
AD SENATVM POPVLVMQVE ROMANVM
PRAEFATIO.


    ROMANORVM Imperatorum, Caesarumq́ue historiam, ex antiquis numismatibus instauraturus, quũ in id haud ita nuper omnes & animi & corporis actiones intendissem, & post nõ poenitendos hoc in instituto progressus, absolutoq́; iam primo totius operis libro, (quem Iulium Caesarem inscripsimus) altiùs aliquantò & diligentiùs mecum ipse perpenderem, amplissime Senatus, quemadmodum augustum illud imperij vestri decus & fastigium, quod tenui humiliq́; ab initio profectum, tot clarissimorum virorum & heroum industria, prudentia, & virtute, tot laboribus & molestijs, multorum annorum spatio, paulatim eluctatum, quasi per gradus quosdam ad summũ peruenerat, ad vnum lulium Caesarem esset delatum: mira & in cre dibilis quaedam instituti mei, eiusq́; quod initiò ceperam consilij mutandi, animum meum incessit cupiditas; quae tanto me studio inflammauit, nihil vt esset optatiùs, quàm inprimis & antequàm reliquos, qui de Imperatorib. restabant, libros prosequerer, vestrorum Fastos Magistratuum explicare, eosq́; cùm ex vetustis numismatibus, tum ex ipsis marmorum antiquorum monumentis, iam inde à condita vestra illustrissima Roma, in certum or dinem redigere. Nimirum vt septem Reges primùm, deinde obseruato cuiusq; annitempore Consules, Dictatores, Magistros Equitum, Decemuiros, Tribunos Militum, Censores, & si qui alij vestram hanc Remp. vsque ad singulare Caesaris & Augusti imperium gubernarunt, perpetua serie & ordine 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer