17.
Phoebus enim teneris sibi notus semper ab annis
His pridem
LAVRI
nomen habere dedit.
Pòst vbi Phoebeas coluisset vterque Camoenas,
Implicuit doctis laurea serta comis.
Ergo vt nunc meritum capiant virtutis honorem,
Aurea laurigera munera fronte gerant.
Per quos tota vires, & per quos
AVREVS
ille
Exercet mira
GOLTZIVS
arte manum,
Qua nitor ille tibi, quem longa aboleuerat Aetas,
Redditur, & Latio Roma vetusta solo.
Vt tua non tantùm veteris tibi gloria regni,
Et ducibus redeat splendor honósque tuis,
Quorum iterum antiquos titulos, celebresq́ue triumphos
Cernas, & variis parta trophaea locis:
Sed quoque nunc priscis ob cusa numismata formis,
Nil sit Romana notius historia.
I nunc, & cultos solos dic esse Latinos,
Et Germana tibi barbara terra siet.
Qui fuit Herbipoli Germanis natus in oris,
Vt modò sis tanto culta decore, facit.
Quo si non meruit statuam de marmore viuo,
Quae prostet medio conspicienda foro,
Hoc saltem,
GOLTZI
sis felix, dicito, qui me
Erigis, & penitus nec cecidisse sinis.
18.
DANIELIS ROGERII ALBI-
MONTANI
.
Annua qui priscis signarint tempora Fastis,
Nescio quàm multos saecula nostra legant:
Vnus at
HVBERTVS
sic vincit
GOLTZIVS
omnes,
Vincit vt exiguas maxima Luna faces.
Hoc quánam auctor ratione confecιt, & arte?
Quo duce tam claris praestitit ille viris?
Scilicet è tenebris educta numismata, Fastos
Hunc melius veteres & docuêre dies.
Quaeq́ue alij spernunt tanquam ridenda, notandis
GOLTZIVS
haec Fastis vtiliora probat.
Immo sic prisci rides qui munera saecli,
Dic nihil antiquas vtile ferre notas.