Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

101.


morem & modum saltandi ad tibiam; adhaec gesticulandi, ac rhythmos canendi industriam inuenit.
    APOLLODORVS Gelensis inter comicos antiquissimos citatur.
    ARCHIVVS Agrigentinus sexaginta Tragoedijs conscriptis, gratam sui memoriam ad posteritatem transmisit.
    CALLIMACHVS Syracusanus, Euphratis Syracusani ex filia nepos, de insulis carmine scripsit. & omnis generis versus composuit eiusdẽ libri plusquam octingenti tempore Ptolemaei Philadelphi exstitisse feruntur.
   

CHARMVS Syracusanus poêta, ad quodlibet quod in conuiuijs apponebatur ferculum ex tempore aliquod carmen edere solebat.
    CARCINVS Agrigentinus Tragoedias XVI . composuit.
    DINOLOCHVS Syracusanus, Epicharmi discipulus, creditus Dorica lingua XIV . comaedias conscripsisse.
    EMPEDOCLES Agrigentinus, Empedoclis oratoris auus, aut vt nonnullis placere video oratoris nepos. Eum viginti quatuor Tragoedias composuisse; eloquentia & philosophia clarissimum; militari peritia celebratum fuisse; adhaec olympiadae L XXI . vicisse ab quibusdam memoriae proditum est.
   

EPICHARMVS Megarensis Siculus; aut vt alijs placet Syracusanus, Pythagorae discipulus & Comaediae inuentor celebratur. is multo ante Chionidem & Magnetem antiquissimos Comicos floruit & Graeciae trium duplicium Z Ξ Ψ ostẽdit, multásque comaedias edidit. Auctores habeo qui prodant, Epicharmum ab Hierone primò multatum, quòd lasciuiores quàm aulae regiae pudorem decebat, versiculos, reginae recitasset. Eum Plautus si Horatio credimus est imitatus. & hancipsi Cicero sententiam tribuit: Mori nollem, sed mortem nihil Aestimo.
    EVDOXVS Syracusanus secundus ex tribus Agathoclis filius, multas comaedias scripsit, ex quibus victoriam octies adeptus est ter in vrbano certamine, quinquies Lenaica.
    IBYCVS Mamertinus (vel vt alijs placet Rheginensis) è nouem Graeciae Lyricis

vatibus vnus. huius poema vt lasciuum Cicero notat. plurima Dorica lingua & Lyrico metro cecinisse, & Sambucum musicum instrumẽtum Calabris ostendisse traditur. Quo mortis genere interierit in Rheginorum descriptione retulimus.
    METELLVS Agrigentinus musicae artis peritissimus. hic Platonem musices peritiam docuisse scribitur.
    MOSCHVS Syracusanus, quem nonnulli MOSCHIONEM vocant, poeta & Grammaticus citatur; atque is multa in aliorum scripta cõmentatus; multa quoque & ipse versibus conscripsit.
    ORPHEVS Camarinaeus poëta Epicus fuit, & inter cetera descensum ad inferos carmine celebrasse proditur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer